Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/75

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


II §15-24
―― 43 ――


     statim ut nata sunt mancipii esse putant; Nerua uero et Pro-[1]       pag.58
     culus et ceteri diuersae scholae auctores non aliter ea mancipii
     esse putant, quam si domita sunt; et si propter nimiam feri-[2]
     tatem domari non possunt, tunc uideri mancipii esse incipere,
     cum ad eam aetatem peruenerint, qua domari solent. §16 Item[3]
     ferae bestiae nec mancipii sunt uelut ursi, leones, item ea
     animalia quae fere bestiarum numero sunt, ueluti elephanti
     et cameli; et ideo ad rem non pertinet, quod haec animalia
     etiam collo dorsoue domari solent: nam (ne) nomen quidem[4]
     eorum animalium illo tempore (notum) fuit, quo constitueba-
     tur quasdam res mancipii esse quasdam nec mancipii. §17 Item[5]
     fere omnia quae incorporalia sunt, nec mancipii sunt, exceptis
     seruitutibus praediorum rusticorum; nam eas mancipii esse
     constat, quamuis sint ex numero rerum incorporalium.
§18        Magna autem differentia est inter mancipii res et nec man-[6]
     cipii: §19 nam res nec mancipii ipsa traditione pleno iure alterius
     fiunt, si modo corporales sunt et ob id recipiunt traditionem.
     §20 itaque si tibi uestem uel aurum uel argentum tradidero siue[7]
     ex uenditionis causa siue ex donationis siue quauis alia ex
     causa, statim tua fit ea res, si modo ego eius dominus sim.
     §21 In eadem || causa sunt prouincialia praedia, quorum alia sti-[8]       pag.59
     pendiaria alia tributaria uocamus: stipendiaria sunt ea quae
     in his prouinciis sunt, quae propriae populi Romani esse in-
     telleguntur; tributaria sunt ea quae in his prouinciis sunt,
     quae propriae Caesaris esse creduntur.
§22        Mancipii uero res sunt quae per mancipationem ad alium[9]
     transferuntur; unde etiam mancipii res sunt dictae. quod
     autem ualet (mancipatio, idem ualet et in iure cessio. §23[§ 1] Et)[10]
     mancipatio quidem quemadmodum fiat, superiore com-
     mentario tradidimus. §24[§ 2] In iure cessio autem hoc modo fit:[11]

     apud magistratum populi Romani, ueluti praetorem, is cui[12]


  1. §23. superiore commentario] 1 § 119
  2. §24. usque ad pag. 44, 5 uocatur = Boeth. in Top. 5, 28 (pag. 322).

  1. putantur Cn
  2. nimiam] minimiam C
  3. qua] quia C, conf. Ca pag. 289 inf.
  4. 9. 10 ex incertissima coniectura suppletum; Mommsen coniecit haec: nam (eo numero) nullum quidem eorum animalium illo tempore fuit,
  5. nec mancipii] non (conf. Ca pag. 280 inf.) mancipis C
  6. rexs C (expuncta x littera)
  7. aurium C || siue] tiue ? C
  8. in] min ? C || prouinciali Cn
  9. sunt quae Cn; fortasse haec uocabula delenda sunt, uel transponenda quae sunt
  10. ( ) addidit Goeschen
  11. cessio autem hoc modo fit C, autem cessio fit hoc modo Boeth.
  12. ueluti praetorem] ū pr• ū a pr• praesidem prouinciae Cn (ex glossemate), uel apud praetorem uel apud praesidem prouinciae Boeth. (in cuius codice Gaiano glossema illud iam extabat). Codicis Veronensis ductus probabiliter ita explicat Mommsen, ut supra ū ū pr• (i. e. ueluti praetorem) uerba Gaiana in archetypo hoc glossema additum fuisse suspicetur: pr• ā praesidem prouinciae (i. e. praetorem aut praesidem prouinciae), id autem glossema hoc modo in Gaianorum uerborum contextum irrepsisse: ū [pr•] ū [a] pr• [praesidem prouinciae] is cui etc.