Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/74

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
II §14-15
―― 42 ――


     est, ueluti fundus homo pecunia: nam ipsum ius successio-[1]
     nis et ipsum ius utendi fruendi et ipsum ius obligationis in-
     corporale est. eodem numero sunt iura praediorum urba|no-[2]
     rum et rusticorum. ―――――――――――――――――――|[3]
     ―――――――― altius tollendi ――――――――――――――
     ―――― luminibus uicini aed ―――― non extollen|di, ne lu-
     minibus uicini officiatur. | item fluminum et stilicidiorum[4]
     ――― ius, ut ――|―――――――――――――― in aream
     ――――――|――――――――――――――――――――――
     ―――――――|―――――――――――――――――――――
     ――――――――|―――――――――――――――――― ius a-
     quae ducendae ――――|――――――――――――――――
     §14a ――――――――――|―――――――――――― aut
     mancipii sunt aut nec mancipii. | mancipii sunt ―――――
     ――――――――――――――――――| item aedes in Italico
     solo ――――――――――――――|――――――――――――
     ――――――――――――――――|――――――――――――
     ―――――――――――――――――― serui|tutes praediorum
     urbanorum nec mancipii sunt. §15 | item stipendiaria praedia et
     tributaria nec mancipii | sunt. sed quod diximus ―――――[5]
     ――――――――| manicipii esse ――――――――――――

     ――――|―――――――――――――――――――――――― ||




  1. successionis C Dig., hereditatis Inst.
  2. sunt C Inst., sunt et Dig.
  3. post rusticorum Dig. et Inst. haec addunt: quae etiam seruitutes uocantur, de quibus uide infra. Lacunam post rusticorum ita fere supplere possis (conf. Epit. 2, 1, 3): Praediorum urbanorum iura sunt uelut ius altius tollendi aedes et officiendi luminibus uicini aedium aut non extollendi, ne luminibus uicini officiatur. Fortasse tamen nonnulla in C perperam iterata erant et locus ita corrigendus: .... uelut ius altius tollendi aedes aut non tollendi (conf. 2, 31), ne luminibus uicini officiatur; falso igitur scripserit librarius: uelut ius altius tollendi aedes aut non tollen|di ne (?, conf. Ca) luminibus uicini aedes aut non extollendi ne luminibus uicini officiatur
  4. 7 — 19 lacunae sic fere ad sensum expleri possunt (conf. Epit. 2, 1, 3): item fluminum et stilicidiorum ius, id est (in C idem ius pro ius id est scriptum fuisse uidetur) ut uicinus flumen uel stilicidium in aream uel in aedes suas recipiat; item cloacae immittendae et luminum immittendorum. Praediorum rusticorum iura sunt uelut uia, iter, actus, item pecoris ad aquam adpulsus, item ius aquae ducendae. haec iura (conf. Dig. 1, 8, 1, 1 et Inst. 2, 2, 3) tam rusticorum quam urbanorum praediorum seruitutes uocantur. (§ 14a) Est etiam alia rerum diuisio: nam aut mancipii sunt aut nec mancipii. mancipii sunt uelut fundus in Italico solo, item aedes in Italico solo, item serui et ea animalia quae collo dorsoue domari solent, uelut boues equi muli asini; item seruitutes praediorum rusticorum. nam seruitutes praediorum urbanorum nec mancipii sunt.
  5. 20 — 22 lacunas ad sensum ita fere suppleas: sed quod diximus ea animalia quae domari solent, mancipii esse, quomodo intellegendum sit, quaeritur (conf. tamen Ca), quia non statim ut nata sunt, domantur. et nostrae quidem scholae auctores statim ut nata sunt etc.