Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/77

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


II §27-35
―― 45 ――


     ――――――――――――――――――――――――――――|
     ere uel ―――――――――――――――――――――――――|
     praedium ――――――――――――――――――――――――|
     dem ulla libera ciuitas ――――――――――――――― admo-|
     nendi sumus ――――――――――――――――――――――|
     esse, prouincialis soli nexum non e ――――――――――――|
     significationem solum Italicum mancipii est, pro|uinciale nec
     mancipii est. aliter enim ueteri lingua a|――――――――――
     ―――――――――― mancipa ―|
§28      (Res) incorporales traditionem non recipere manifestum[1]
     est. §29 Sed iura praediorum urbanorum in iure cedi (tantum)[2]
     possunt; rusticorum uero etiam mancipari possunt.
§30      Vsusfructus in iure cessionem tantum recipit: nam do-
     minus proprietatis alii usumfructum in iure cedere potest, ut[3]
     ille usumfructum habeat et ipse nudam proprietatem retineat.[4]
     ipse usufructuarius in iure cedendo domino proprietatis usum-
     fructum efficit, ut a se discedat et conuertatur in proprieta-
     tem; alii uero in iure cedendo nihilo minus ius suum retinet:[5]
     creditur enim ea cessione nihil agi. §31 Sed haec scilicet in Ita-
     licis praediis ita sunt, quia et ipsa praedia mancipationem ||
     et in iure cessionem recipiunt. alioquin in prouincialibus       pag.62
     praediis siue quis usumfructum siue ius eundi, agendi aquam-[6]
     ue ducendi uel altius tollendi aedes aut non tollendi, ne lumi-
     nibus uicini officiatur, ceteraque similia iura constituere
     uelit, pactionibus et stipulationibus id efficere potest; quia[7]
     ne ipsa quidem praedia mancipationem aut (in) iure cessionem
     recipiunt. §32 Sed cum ususfructus et hominum et ceterorum[8]
     animalium constitui possit, intellegere debemus horum usum-[9]
     fructum etiam in prouinciis per in iure cessionem constitui
     posse. §33 Quod autem diximus usumfructum in iure cessionem
     tantum recipere, non est temere dictum, quamuis etiam per[10]
     mancipationem constitui possit eo, quod in mancipanda pro-
     prietate detrahi potest; non enim ipse ususfructus mancipa-
     tur, sed cum in mancipanda proprietate deducatur, eo fit ut[11]
     apud alium ususfructus, apud alium proprietas sit.

§34 Hereditas quoque in iure cessionem tantum recipit: §35 nam




  1. (Res) incorporales Boecking, Incorporales (res) Goeschen, conf. Ca pag. 298 uers. 18
  2. tantum om. C, conf. Ca pag. 308 uers. 16
  3. potest] conf. Ca pag. 285 uers. 21
  4. retineat] conf. Ca
  5. sum retinetur C, conf. Ca pag. 306
  6. quis] qus C, conf. Ca pag. 297 inf.
  7. sipulationibus Cn
  8. recipiuntur Cn || sed Goeschen, et C || hominum ex hominem correctum C1
  9. horum] honorum C
  10. quamuis ] quod iis Cn, conf. Ca pag. 291
  11. 34 —— 35 ut apud] ut aputut C.