Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/78

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
II §35-40
―― 46 ――


     si is ad quem ab intestato legitimo iure pertinet hereditas,
     in iure eam alii ante aditionem cedat, id est antequam heres
     extiterit, proinde fit heres is cui in iure cesserit, ac si ipse
     per legem ad hereditatem uocatus esset: post obligationem[1]
     uero si cesserit, nihilo minus ipse || heres permanet et ob id[2]       pag.63
     creditoribus tenebitur, debita uero pereunt eoque modo
     debitores hereditarii lucrum faciunt; corpora uero eius he-
     reditatis proinde transeunt ad eum cui cessa est hereditas, ac
     si ei singula in iure cessa fuissent. §36[§ 1] Testamento autem scriptus[3]
     heres ante aditam quidem hereditatem in iure cedendo eam
     alii nihil agit, postea uero quam adierit si cedat, ea accidunt[4]
     quae proxime diximus de eo ad quem ab intestato legitimo
     iure pertinet hereditas, si post obligationem (in) iure cedat.[5]
     §37[§ 2] Idem et de necessariis heredibus diuersae scholae auctores
     existimant, quod nihil uidetur interesse, utrum (aliquis) ad-[6]
     eundo hereditatem fiat heres, an inuitus existat: quod quale[7]
     sit, suo loco apparebit: sed nostri praeceptores putant nihil[8]
     agere necessarium heredem, cum in iure cedat hereditatem.
§38      Obligationes quoquo modo contractae nihil eorum reci-
     piunt: nam quod mihi ab aliquo debetur, id si uelim tibi
     deberi, nullo eorum modo, quibus res corporales ad alium
     transferuntur, id efficere possum; sed opus est, ut iubente[9]
     me tu ab eo stipuleris: quae res efficit, ut a me liberetur et
     incipiat tibi teneri. §39 quae dicitur nouatio obligationis. sine
     hac uero nouatione non poteris tuo nomine agere, sed debes[10]
     ex persona mea quasi cognitor || aut procurator meus ex-[11]       pag.64
     periri.
§40      Sequitur ut admoneamus apud peregrinos quidem unum
     esse dominium: nam aut dominus quisque est, aut dominus
     non intellegitur. Quo iure etiam populus Romanus olim
     utebatur: aut enim ex iure Quiritium unusquisque dominus[12]

     erat, aut non intellegebatur dominus. sed postea diuisionem


  1. §36. proxime] § 35
  2. §37. suo loco] §§ 152 seq.

  1. heretem C, conf. Ca pag. 271 || obligationem C, aditionem Goeschen, conf. infra ad uers. 13
  2. cesseerit Cn, conf. Ca pag. 266 || ob id a creditoribus Cn
  3. cessa] conf. Ca
  4. agi C
  5. obligationem C, aditionem Goeschen, conf. supra ad uers. 4
  6. aliquis ex 3, 87 inseruit Lachmann
  7. hereditatem] hereditatemstatem Cn, conf. Ca pag. 270 || existant C
  8. appareuitur Cn
  9. possumus Cn, conf. Ca pag. 278
  10. poterit C
  11. procuratior Cn
  12. iure Quiritium] conf. Ca pag. 273.