Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/85

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


II § 79.62-64.80-82
―― 53 ――


     puerit, habere actionem; nec minus aduersus eundem con-
     dictionem ei conpetere, quia extinctae res, licet uindicari non[1]
     possint, condici tamen furibus et quibusdam aliis possessori-[2]
     bus possunt.
§62[§ 1]      Accidit aliquando, ut qui dominus sit, alienandae rei[3]       pag.68
     potestatem non habeat, et qui dominus non sit, || alienare[4]       pag.69
     possit: §63[§ 2] nam dotale praedium maritus inuita muliere per
     legem Iuliam prohibetur alienare, quamuis ipsius sit uel[5]
     mancipatum ei dotis causa uel in iure cessum uel usucaptum.
     quod quidem ius utrum ad Italica tantum praedia an etiam
     ad prouincialia pertineat, dubitatur. §64[§ 3] Ex diuerso agnatus
     furiosi curator rem furio|si alienare potest ex lege XII tabu-
     larum; item procurator ―|――――――――― est; item[6]
     creditor pignus ex | pactione, quamuis eius ea res non sit.
     sed hoc forsitan ideo uideatur fieri, quod uoluntate debitoris[7]
     intellegitur pignus alienari, qui olim pactus est, ut liceret[8]
     creditori pignus uendere, si pecunia non soluatur.
     [r. v. de pvpillis an aliqvid a se alienare possvnt.][9]       pag.73
§80[§ 4]      Nunc admonendi sumus neque feminam neque pupillum
     sine tutoris auctoritate rem mancipii alienare posse; nec
     mancipii uero feminam quidem posse, pupillum non posse.
     §81[§ 5] ideoque si quando mulier mutuam pecuniam alicui sine tutoris
     auctoritate dederit, quia facit eam accipientis, cum scilicet
     pecunia res nec mancipii sit, contrahit obligationem. §82[§ 6] at si[10]

     pupillus idem fecerit, quia (pecuniam) non facit accipientis[11]


  1. §62. fere = Inst. 2, 8 pr.
  2. §63. usque ad 8 sit = Inst. 2, 8 pr.
  3. §64. inde a 14 creditor = Inst. 2, 8, 1.
  4. §80. init. fere = Inst. 2, 8, 2
  5. §81. init. fere = Inst. 2, 8, 2.
  6. §82. init. fere = Inst. 2, 8, 2.

  1. quia] qui C, conf. Ca pag. 293 || extinctae Inst., extincta C
  2. possint Inst., possit C || furibus et Cn, a furibus et a Inst.
  3. conf. quae supra ad § 61 in fine (pag. 50, 9 huius editionis) de paragraphorum ordine in C adnotata sunt
  4. et C, et contra Inst.
  5. alienare ex alienares correctum C
  6. ad sensum (conf. Inst. 2, 1, 43 et Dig. 41, 1, 9, 4, non ad ductus, ad quos ne reliquorum quidem editorum supplementa quadrant, ita fere suppleri posse opinatur Krueger: item procurator rem absentis, cuius negotiorum libera administratio ei permissa est; conf. tamen Ca
  7. uideatur C, uidetur Inst.
  8. alienari C, alienare Inst. (libri meliores) || olim C, ab initio contractus Inst.
  9. hanc rubricam (conf. Ca pag. 299 uers. 10) quintam quo iure fecerit librarius (C1), dici nequit, quia reliquae perierunt.
  10. pecunia Huschke, ea pecunia? C
  11. seq. supplementa (ex Inst. deriuata) incerta sunt, conf. Ca.