factas ei soluere nolimus, poterit nos per exceptionem doli
mali repellere, utique si bonae fidei possessor fuerit. §77 Eadem
ratione probatum est, quod in chartulis siue membranis meis
aliquis scripserit, licet aureis litteris, meum esse, quia litte-
rae chartulis siue membranis cedunt: itaque si ego eos libros[1]
easue membranas petam nec inpensam scripturae soluam,[2]
per exceptionem doli mali summoueri potero. §78[§ 1] sed si in ta-[3]
bula mea aliquis pinxerit ueluti imaginem, contra probatur: || [4]
magis enim dicitur tabulam picturae cedere; cuius diuersi- pag.72
tatis uix idonea ratio redditur: certe secundum hanc regulam
si me possidente petas imaginem tuam esse, nec soluas pre-
tium tabulae, poteris per exceptionem doli mali summoueri;
at si tu possideas, consequens est ut utilis mihi actio aduer-[5]
sum te dari debeat; quo casu nisi soluam inpensam picturae,[6]
poteris me per exceptionem doli mali repellere, utique si
bonae fidei possessor fueris. illud palam est, quod siue tu[7]
subripuisti tabulam siue alius, conpetit mihi furti actio.[8]
§79[§ 2]
In aliis quoque speciebus naturalis ratio requiritur:
proinde si ex uuis (aut oliuis aut spicis) meis uinum aut oleum[9]
aut frumentum feceris, quaeritur utrum meum sit id uinum
aut oleum aut frumentum, an tuum. item si ex auro aut[10]
argento meo uas aliquod feceris, uel ex tabulis meis nauem[11]
aut armarium aut subsellium fabricaueris; item si ex lana
mea uestimentum feceris, uel si ex uino et melle meo mulsum
feceris, siue ex medicamentis meis emplastrum uel collyrium
feceris, (quaeritur utrum tuum sit id quod ex meo effeceris,) an[12]
meum. quidam materiam et substantiam spectandam esse[13]
putant, id est ut cuius materia sit, illius et res quae facta sit
uideatur esse, idque maxime placuit Sabino et Cassio; alii
uero eius rem esse putant qui fecerit, idque maxime diuer-
sae scholae auctoribus uisum est: || sed eum quoque cuius pag.73
materia et substantia fuerit, furti aduersus eum qui subri-[14]
- ↑ ceduntur Cn || librus C
- ↑ easque C
- ↑ sed] sedi C
- ↑ inmaginem C
- ↑ aduersum C, aduersus Inst. (probabilius, conf. Ca pag. 314 uers. 29)
- ↑ dari debet C, detur Inst. || nisi C, si non Inst.
- ↑ bona fide Inst., bona fide uel bonae fidei Cn || illut C, illud enim Inst.
- ↑ ad subripuisti ducere uidentur Inst., subripuisse C
- ↑ proin ? Cn || ( ) additum ex Dig. 41, 1, 7
- ↑ tum C
- ↑ argumento C
- ↑ ( ) addidit Lachmann
- ↑ spectandam ex spectandum correctum C1
- ↑ fuit C, conf. Ca pag. 269 uers. 8.