non mihi sed domino proprietatis adquiritur. §92[§ 1] Idem placet
de eo qui a nobis bona fide possidetur, ||
siue liber sit siue[1] pag.76
alienus seruus: quod enim placuit de usufructuario, idem
probatur etiam de bonae fidei possessore: itaque quod extra[2]
duas istas causas adquiritur, id uel ad ipsum pertinet, si[3]
liber est, uel ad dominum, si seruus est. §93[§ 2] Sed bonae fidei[4]
possessor cum usuceperit seruum, quia eo modo dominus fit,
ex omni causa per eum sibi adquirere potest. usufructuarius[5]
uero usucapere non potest; primum quia non possidet, sed[6]
habet ius utendi [et] fruendi; deinde quia scit alienum ser-[7]
uum esse. §94[§ 3] De illo quaeritur, an per eum seruum in quo
usumfructum habemus, possidere aliquam rem et usucapere[8]
possimus, quia ipsum non possidemus. per eum uero quem[9]
bona fide possidemus, sine dubio et possidere et usucapere
possumus. loquimur autem in utriusque persona secundum[10]
definitionem quam proxime exposuimus, id est si quid ex re
nostra uel ex operis suis adquirant [id nobis adquiritur]. §95[§ 4] Ex[11]
his apparet per liberos homines quos neque iuri nostro sub-[12]
iectos habemus neque bona fide possidemus, item per alienos
seruos, in quibus neque usumfructum habemus neque iustam[13]
possessionem, nulla ex causa nobis adquiri posse. et hoc est
quod uulgo dicitur per extraneam personam nobis adquiri[14]
non posse. tantum de possessione quaeritur, an per procura-[15]
- ↑ §92. = Dig. 41, 1, 10, 4; fere = Inst. 2, 9, 4
- ↑ §93. = Dig. 41, 1, 10, 5; Inst. 2, 9, 4
- ↑ §94. inde ab 15 loquimur fere = Inst. 2, 9, 4
- ↑ §95. usque ad 23 posse = Inst. 2, 9, 5.
- ↑ de C Dig., et de Inst. || qui a C Inst., qui Dig. || liber C Dig., is liber Inst.
- ↑ probatur etiam Cn Dig., placet et Inst. || bonae fidei Dig., bona fide Inst., aut hoc aut illud Cn || itaque quod Dig. Inst., ita quoque ? Cn, conf. Ca pag. 294 inf.
- ↑ istas C Inst., om. Dig.
- ↑ dominum Cn Inst., dominum eius Dig. || est Dig. Inst., sit C || sed Dig. Inst., sed si C, conf. Ca pag. 301
- ↑ omni causa Cn, omnibus causis Dig. Inst. || usufructuarius Cn Dig., fructuarius Inst.
- ↑ usucapere Cn Inst., usucapere seruum Dig.
- ↑ et C, om. Dig. Inst. rectius || quia C Inst., quoniam Dig. || alienum seruum C, seruum alienum Dig. Inst.
- ↑ aliqui? C, conf. Ca pag. 291 inf.
- ↑ possumus Cn
- ↑ persona Inst., personis uel personas C
- ↑ operis C, operibus Inst. || adquirant C, adepti fuerint Inst. || [ ] C ex glossemate, om. Inst.
- ↑ his] iis C, his itaque Inst. || nostros C
- ↑ post habemus in Cn uerba item per alienos seruos in quibus neque usumfructum per errorem repetita sunt, conf. Ca
- ↑ uulgo C, om. Inst. || nobis adquiri non C, nihil adquiri Inst.
- ↑ ad procuratorem supplementum ducunt Inst. 2, 9, 5, conf. tamen Ca.