torem nobis adquiratur. §96 In summa sciendum est his qui in ||
potestate manu mancipioue sunt, nihil in iure cedi posse; pag.77
cum enim istarum personarum nihil suum esse possit, con-[1]
ueniens est scilicet, ut nihil suum esse in iure uindicare[2]
possint.
§97[§ 1] Hactenus tantisper admonuisse sufficit quemadmodum sin-[3]
gulae res nobis adquirantur: nam legatorum ius, quo et ipso[4]
singulas res adquirimus, opportunius alio loco referemus:[5]
uideamus itaque nunc quibus modis per uniuersitatem res
nobis adquirantur. §98[§ 2] Si cui heredes facti sumus, siue cuius[6]
bonorum possessionem petierimus, siue cuius bona emerimus,[7]
siue quem adoptauerimus, siue quam in manum ut uxorem[8]
receperimus, eius res ad nos transeunt. §99[§ 3] Ac prius de here-[9]
ditatibus dispiciamus, quarum duplex condicio est: nam uel[10]
ex testamento uel ab intestato ad nos pertinent. §100[§ 4] Et prius[11]
est ut de his dispiciamus quae nobis ex testamento obueniunt.
§101 Testamentorum autem genera initio duo fuerunt: nam
aut calatis comitiis testamentum faciebant, quae comitia bis
in anno testamentis faciendis destinata erant, aut in pro-
cinctu, id est cum belli causa arma sumebant: procinctus est
enim expeditus et armatus exercitus; alterum itaque in pace
et in otio faciebant, alterum in proelium exituri. §102 Accessit
deinde tertium || genus testamenti, quod per aes et libram pag.78
agitur: qui neque calatis comitiis neque in procinctu testa-[12]
mentum fecerat, is si subita morte urguebatur, amico fami-
liam suam, id est patrimonium suum, mancipio dabat, eum-
que rogabat, quid cuique post mortem suam dari uellet. quod[13]
testamentum dicitur per aes et libram, scilicet quia per man-
- ↑ §97. fere = Inst. 2, 9, 6 || alio loco] §§ 191 seqq.
- ↑ §98. fere = Inst. 2, 9, 6
- ↑ §99. = Inst. 2, 9, 6
- ↑ §100. = Inst. 2, 9, 6.
- ↑ starum Cn || conuenies C
- ↑ esse] esse posse Cn
- ↑ Hactenus suppletum ex Inst. || sufficit C, sufficiat Inst.
- ↑ nobis adquirantur Cn, adquiruntur Inst. || ipso C, ipso iure Institutionum codices
- ↑ alio C, inferiori Inst.
- ↑ adquiratur C, adquiruntur Inst. || cui C, cui ergo Inst. || sumus C, ad simus ducunt Inst.
- ↑ bonorum possessionem] conf. Ca
- ↑ adoptauerimus C, ad adrogauerimus ducunt Inst. || quam] quem C
- ↑ res C, res omnes Inst. || prius Inst., primus C || hereditatibus Inst., hereditabibus Cn
- ↑ nam Inst., non ? Cn, conf. Ca pag. 280
- ↑ pertinent Inst., pertinet Cn
- ↑ qui C, qui (enim) Huschke (conf. Ca pag. 281 uers. 20)
- ↑ dare uelletur C (conf. Ca pag. 306).