diximus, is qui familiam testatoris mancipio accipiebat, here-
dis loco erat; itaque reprobatum est in ea re domesticum
testimonium. §106[§ 1] unde et si is qui in potestate patris est, fami-
liae emptor adhibitus sit, pater eius testis esse non potest;
ac ne is quidem qui in eadem potestate est, uelut frater eius.[1]
sed (et) si filius familias ex castrensi peculio post missionem[2]
faciat testamentum, nec pater eius recte testis || adhibetur nec pag.80
is qui in potestate patris est. §107 De libripende eadem quae et[3]
de testibus dicta esse intellegemus: nam et is testium nu-
mero est. §108 Is uero qui in potestate heredis aut legatarii est,[4]
cuiusue heres ipse aut legatarius in potestate est, quique in[5]
eiusdem potestate est, adeo testis et libripens adhiberi potest,[6]
ut ipse quoque heres aut legatarius iure adhibeantur. sed[7]
tamen quod ad heredem pertinet quique in eius potestate
est cuiusue is in potestate erit, minime hoc iure uti debemus.[8]
[de testamentis militvm.][9]
§109[§ 2] Sed haec diligens obseruatio in ordinandis testamentis
militibus propter nimiam inperitiam constitutionibus princi-[10]
pum remissa est: nam quamuis neque legitimum numerum[11]
testium adhibuerint neque uendiderint familiam neque nun-[12]
cupauerint testamentum, recte nihilo minus testantur. §110 Prae-
terea permissum est iis et peregrinos et Latinos instituere
heredes uel iis legare; cum alioquin peregrini quidem ratione
ciuili prohibeantur capere hereditatem legataque, Latini uero
per legem Iuniam. §111 Caelibes quoque qui lege Iulia heredita-[13]
tem legataque capere uetantur, item orbi, id est qui liberos
non habent, quos lex || ―――――――――――― (48 uersus in C[14]
- ↑ §106. inde ab 6 sed = Inst. 2, 10, 9
- ↑ §109. inde ab 17 diligens usque ad 20 adhibuerint neque et inde ab 21 recte = Inst. 2,11 pr.
- ↑ qui in] quin C
- ↑ sed et Mommsen, sed C Inst., conf. Ca pag. 301 uers. 3 || ex C, de Inst.
- ↑ patris C, eiusdem patris Inst. || est Inst., sit C
- ↑ legatarii] inlegatari C
- ↑ potestatem Cn, conf. Ca pag. 304 et pag. 287 inf.
- ↑ adeo] abeo C
- ↑ aut] ut C
- ↑ is] iis C
- ↑ milium C
- ↑ constitutionibus Inst., mentistutionibus? Cn || principum C, principalibus Inst.
- ↑ quamuis Cn, quamuis hi Inst.
- ↑ uendiderit C || nunccupauerint C
- ↑ hereditate C
- ↑ post lex unum folium in C periit, in quo finis eorum perscriptus erat, quae Gaius de testamentis militum exposuit. proxima autem post quos lex ita ad § 286 suppleuit Huschke: Papia plus quam dimidias partes hereditatis legatorumque capere uetat, ex militis testamento solidum capiunt. Deinde egit Gaius de iis, quibus testamentum facere non licet, similiter atque Inst. 2,12; Vlp. 20, 10 seqq. et Epit. 2, 2, § 1 seqq., ubi haec leguntur: Id quoque statutum est, quod non omnibus liceat facere testamentum: sicut sunt hi qui sui iuris non sunt sed alieno iuri subiecti sunt, hoc est filii tam ex nobis nati quam adoptiui. (§ 2) Item testamenta facere non possunt impuberes, id est minores quattuordecim annorum, aut puellae duodecim. (§ 3) Item et hi qui furiosi, id est mente insani fuerint, non possunt facere testamenta. sed hi qui insani sunt, per interualla, quibus sani sunt, possunt facere testamenta.