Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/95

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


II §124-129
―― 63 ――


     at si extraneos ille heredes instituerit et filiam praeterierit,
     filia adcrescendo ex dimidia parte fit heres. quae de filia[1]
     diximus, eadem et de nepote deque omnibus liberorum per-
     sonis seu masculini seu feminini sexus dicta intellegemus.[2]
     §125 Quid ergo est ? licet eae secundum ea quae diximus, scriptis[3]
     heredibus dimidiam partem modo detrahant, tamen praetor[4]
     eis contra tabulas bonorum possessionem promittit, qua ra-[5]
     tione extranei heredes a tota hereditate repelluntur et efficiun-
     tur sine re heredes. §126 et hoc iure utebamur, quasi nihil inter
     feminas et masculos interesset: sed nuper imperator Antoni-
     nus significauit rescripto suo non plus nancisci feminas per[6]
     bonorum possessionem, quam quod iure adcrescendi conse-[7]
     querentur. quod in emancipatarum quoque persona obser-
     uandum est, ut hae quoque, quod adcrescendi iure habiturae[8]
     essent, si in potestate fuissent, id ipsum etiam per bonorum
     possessionem habeant. §127[§ 1] Sed siquidem filius a patre exhere-
     detur, nominatim exheredari debet; alioquin non uidetur[9]
     exheredari. nominatim autem exheredari uidetur, siue ita ex-[10]
     here||detur titivs filivs mevs exheres esto, siue ita filivs mevs |[11]       pag.86
     exheres esto, non adiecto proprio nomine. §128 Ceterae uero libe-
     rorum personae uel feminini sexus uel masculini sa|tis inter
     ceteros exheredantur, id est his uerbis: cete|ri omnes exhe-[12]
     redes svnto, quae uerba ―――― post in|stitutionem heredum[13]
     adici solent. §129 sed hoc ita ―――――――| nam praetor omnes[14]
     uirilis sexus liberos tam filios quam ceteros, | id est nepotes[15]
     quoque et pronepotes ――――――――――――|―――――――[16]
――――――――――――――――――――――――|――――――――

―――――――――――――――――――――――|


  1. §127. inde ab 18 nominatim = Inst. 2, 13, 1

  1. heret? C
  2. feminini] minini C
  3. eae] ae C
  4. heredibus dimidiam partem modo] dimidiam partem modo heredibus Cn
  5. promittitur Cn, conf. Ca pag. 306
  6. suo C, suas Huschke
  7. quam quod] quod quam? Cn, conf. Ca pag. 294 uers. 35
  8. est] esset C (conf. Ca pag. 266 uers. 9) || proxima ad sensum suppleta sunt || 14 — 15 habituresse C
  9. uidetur] possiet ? Cn
  10. (altero loco) exheredari Inst., heredari C
  11. suppletum ex Inst.
  12. ceteri suppletum ex coniectura || omnes? C, conf. Ca pag. 312
  13. quae] in Cn fortasse eaque scriptum fuit || ante post uel aduerbium uel simile aliquid extitisse spatii in Ca computatio persuadet
  14. post ita supplendum uidetur est iure ciuili (in C fuerit IC)
  15. spatium in Ca uix sufficit ad supplementa illa capessenda
  16. 26 —— 28 lacunam post pronepotes Lachmann ad sensum recte sic suppleuit: nominatim exheredari iubet, feminini uero inter ceteros: qui nisi fuerint ita exheredati, promittit eis contra tabulas bonorum possessionem.