Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/96

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
II §130-133
―― 64 ――


§130[§ 1]      Postumi quoque liberi uel heredes institui debent uel exhe-[1]
     redari. §131[§ 2] et in eo par omnium condicio est, quod (et) in filio po-[2]
     stumo et in quolibet ex ceteris liberis siue feminini sexus siue
     masculini praeterito ualet quidem testamentum, sed postea agna-
     tione postumi siue postumae rumpitur, et ea ratione totum infir-
     matur. Ideoque si mulier, ex qua postumus aut postuma spera- [3]
     batur, abortum fecerit, nihil inpedimento est scriptis heredibus
     ad hereditatem adeundam. §132[§ 3] Sed feminini quidem sexus personae
     uel nominatim uel inter ceteros exheredari solent, dum tamen si
     inter ceteros exheredentur, aliquid eis legetur, ne uideantur per
     obliuio|nem praeteritae esse: masculini uero sexus perso|nas[4]
     placuit non aliter recte exheredari, nisi nominatim || exhere-       pag. 87
     dentur, hoc scilicet modo qvicvmqve mihi filivs genitvs
     fverit, ex|heres esto. §132a ――――――――――――――[5]
     ―――| potest u ――――――――――――――――――――――
     ――――|  (4 uersus in C legi nequeunt) ――――――――――――――
     ――――――――――――――――――――――――――――|
     agat ――――――――――――――――――――――――――|
     n ―――――――――――――――――――――――――――|―
     ―――――. §133[§ 4] Postumorum autem loco sunt et hi qui in | sui[6]
     heredis locum succedendo quasi agnascendo fiunt parenti|bus sui [7]
     heredes: ut ecce si filium et ex eo nepotem ne|ptemue in po-
     testate habeam, quia filius gradu praecedit, is | solus iura sui
     heredis habet, quamuis nepos quo|que et neptis ex eo in eadem[8]

     potestate sint; sed si filius meus me uiuo moriatur, | aut qua-[9]


  1. §130. = Inst. 2, 13, 1
  2. §131. = Inst. 2, 13, 1
  3. §132. = Inst. 2, 13, 1
  4. §133. = Dig. 28, 3, 13; Inst. 2, 13, 2.

  1. liberi Inst., liberi nominatim C || 1 — 14 supplementa praebuerunt Inst.
  2. in eo Inst., ideo C || quod et Inst., quod ? Cn?
  3. ideoque Inst., idque ? Cn?, conf. Ca
  4. (masculini uero sexus perso)nas ? C, masculos uero postumos id est filium et deinceps Inst.
  5. exheres Inst., ex|eres fuerit in Cn
  6. seqq. supplementa praebuerunt Dig. et Inst. || postumorum autem Inst., postumorum Dig.
  7. locum Goeschen, loco Dig. Inst.
  8. 24 — pag. 65, 2 cum pro que et neptis usque ad in eius locum succe in C duorum tantum uersuum extet interuallum, quod tamen legi nequit, nonnulla ex eis, quae ex Dig. et Inst. supra suppleta sunt, a C falso afuisse conicias
  9. sint Dig., sunt Inst. || moriatur Inst., morietur Dig. || qualibet Dig., qualibet alia Inst.