Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/98

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
II §136-143
―― 66 ――


     neque iure ciuili neque quod ad edictum praetoris pertinet,[1]
     inter liberos numerantur. §137[§ 1] qua ratione accidit, ut ex diuerso
     quod ad naturalem parentem pertinet, quamdiu quidem sint[2]
     in adoptiua familia, extraneorum numero habeantur; si uero[3]
     emancipati fuerint ab adoptiuo patre, tunc incipiant || in ea causa       pg.89
     esse, qua futuri essent, si ab ipso naturali patre (emancipati)[4]
     fuissent.
§138[§ 2]      Si quis post factum testamentum adoptauerit sibi filium[5]
     aut per populum eum qui sui iuris est, aut per praetorem eum
     qui in potestate parentis fuerit, omni modo testamentum eius
     rumpitur quasi agnatione sui heredis. §139 Idem iuris est, si cui
     post factum testamentum uxor in manum conueniat, uel quae in[6]
     manu fuit nubat: nam eo modo filiae loco esse incipit et quasi
     sua. §140 nec prodest, siue haec siue ille qui adoptatus est, in eo testa-[7]
     mento sit institutus institutaue: nam de exheredatione eius
     superuacuum uidetur quaerere, cum testamenti faciendi tem-
     pore suorum heredum numero non fuerit. §141 Filius quoque qui ex[8]
     prima secundaue mancipatione manumittitur, quia reuertitur
     in potestatem patriam, rumpit ante factum testamentum; nec[9]
     prodest, (si) in eo testamento heres institutus uel exheredatus[10]
     fuerit. §142 Simile ius olim fuit in eius persona cuius nomine ex
     senatusconsulto erroris causa probatur, quia forte ex pere-[11]
     grina uel Latina quae per errorem quasi ciuis Romana uxor
     ducta esset, natus esset: nam siue heres institutus esset a
     parente siue exheredatus, siue uiuo patre causa probata siue[12]
     post mortem eius, omni modo quasi agna||tione rumpebat       pg.90
     testamentum. §143 nunc uero ex nouo senatusconsulto quod auc-[13]
     tore diuo Hadriano factum est, siquidem uiuo patre causa
     probatur, aeque ut olim omni modo rumpit testamentum; si
     uero post mortem patris, praeteritus quidem rumpit testa-
     mentum, si uero heres in eo scriptus est uel exheredatus,[14]

     non rumpit testamentum, ne scilicet diligenter facta testa-


  1. §137. = Inst . 2, 13, 4
  2. §138. fere = Inst. 2, 17, 1.

  1. pertinet Cn, attinet Inst.
  2. pertinet Cn, attinet Inst.
  3. si C, cum Inst.
  4. qua Cn, in qua Inst. || emancipati Inst., om. C
  5. post Inst., potest C (conf. Ca pag. 285)
  6. manu C
  7. sua ] suai (sic) C || prodest siue] prodest|ue Cn
  8. fuerint C; hanc formam ita seruat Polenaar, ut supra (uers. 15) eius deleat
  9. rumpitur C, conf. Ca pag. 306
  10. prodeest Cn
  11. prouatum? Cn, conf. Ca pag. 306
  12. probat C
  13. nouo ex noua correctum C
  14. eo] eos C.