Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/21

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


LEÇONS LATINES
MODERNES
DE LITTÉRATURE
ET
DE MORALE.


NARRATIONS.


PRÉCEPTES DU GENRE.



Tenui admodum limite discluduntur simplex et abjectum dicendi genus ; aut altiùs nonnullorum effertur oratio, aut se plus aequo demittit, magnâque solertiâ opus est, ut ilia tantoperè præcepta narrandi ingenuitas nullo humilitatis confinio lædatur. Neque enim, si ambitiosa ornamenta rejicit narratio, ideo viles pannos ferat turpemque vestitum; neque, si fucus dedecet, continué squalorem situmque patiatur. Media inter utramque via est, quam natura diligenter inspecta docet, ad quam et brevitas ipsa