Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/22

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est

a NARRATIONS.

conducit ; quam virtutem satis de se narratio commendat ac præcipit. Quis enim patienter sustineat importunos illos narratores, qui orationem suam inutili sententiarum verborumque copiâ onerant magis quàm ornant ; qui alia ex aliis diverticula aucupantes, neque quô intendant satis pervident, neque viam dispiciunt quâ finem suum narratio consequatur; qui, dum legentem per abrupta secum trahunt, iisdem impediunt erroribus, iisdem ambagibus implicant, eodem cursu rapiunt, eodem lapsu demùm praecipitant? Iis profectô non magis esse similis velim, quàm cum duce locorum ignaro per saltus devios, ignotasque vagari solitudines, ubi nec viæ discrimina, neque ulla cultûs humani vestigia cernerentur. Respuit animus odiosam loquacitatem, et istos usque eadem aut aliéna aut inutilia inculcantes cum tædio narratores. Nescio enim quomodo naturâ omnes discere cupidi, et amantes praecipuè novitatis, rem narrandam uno, si fieri posset, cupere- mus intuitu consequi ; neque quidquam veremur tantum, quàm ingenii celeritatem sermonis prolixitate retardari. Undè necesse est narrandi ténor omninô elanguescat, nisi vel novitatis quædam quasi perpetuitas animum legentis blandiùs moretur, delectet, pascat; vel, si novitati non est locus, nisi quodammodo narratio prætervolet, atque instar fulguris oculos perstringat.

Ludov. Marin, de Genere fabulari, orat. part ult.


Camma.

Erant in Gallograeciâ duo potentissimi tetrarchae, Sinatus et Synorix, et propinquitate sanguinis inter se conjuncti ; quorum Sinatus Cammam virginem in uxorem duxerat, quam formæ dignitas spectabilem, virtus omnibus admirabilem reddebat. Non enim de pudicitiâ solum bene audiebat aut conjugali erga conjugem chari-