Jump to content

Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/23

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

NARRATIONS.

tate, sed animi magnitudine prudentiâque celebris erat. Hùc accedebat humanitas eximia et bonitas erga subditos, undè mirè inter populares grata fuit. Hæc ornamenta ideò clariora fuêre, quòd sacerdos Dianæ erat, quam gens illa imprimis colit, et in pompis et sacrificiis magnifico cultu ornatam exhibet.

Hâc de causâ captus ejus amore Synorix, cùm nec preces, nec vim, vivente marito, quicquam effecturum se sperat, ad dirum facinus convertitur. Per dolum enim Sinato interfecto, impatiens moræ, non ità diù post cædem factam, nuptias Cammæ ambit, assiduè per id tempus in Dianæ templo versantis, nec flebiliter aut ignavè calamitatem ferentis, sed irâ consiliis instructâ opportunitatem ulciscendi exspectantis. Ille autem in preces effusus, allegatis quoque speciosis rationibus, jactabat sese Sinato cæteris in rebus præstantiorem esse; nec cædem animi immanitate, sed necessitate amoris fecisse.

Femina ibi haud inclementer recusat, videbaturque paulatim progressu temporis emolliri. Instabant enim amici, tum vi, tum precibus, ut nuptiis Synorigis assentiretur; quâ in re gratiam benevolentiamque potentissimi hominis aucupabantur. Expressum est tandem a femina ut matrimonium non detrectaret. Accersitur igitur Synorix in templum Dianæ, ut ibi quasi coram numine sponsalia confirmarentur. Quem ubi eò venientem matrona comiter excepisset, libat e phialâ, partemque ejus poculi ipsa ebibit; partem bibendam Synorigi porrexit. Erat autem venenatum mulsum. Quod ubi epotum vidit, venerabunda numinis clarâ voce exclamat :

« Te testor, charissima Diana, me solummodò hujus diei gratiâ post cædem mariti superstitem esse voluisse neque intereà temporis quicquam mihi dulce fuisse præter cogitationem ultionis, cujus cùm compos sim ad virum descendo. Tibi autem, scelestissime om-