Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/27

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est

NARRATIONS;

Le comte Ugolin.

Ugolinus Girardescus, civis pisanus, Guelfarum partium princeps , initio contrariâ factione partim pulsâ , partim perculsâ, eô potentiæ domi pervenerat, ut nutu omnia administraret, patriæque dominus et esset et haberetur. Divitiis, nobilitate, ingenii famâ, auctoritate ingens, uxore, filiis, nepotibus, et omnibus in vitâ appetendis circumfluens, beatus , felix , et cæteris et sibi visus; eorumque cogitatione perfruens, lætus, fidens, etiam illorum commemoratione gaudebat. In festo frequentique natalis sui celebrandi convivio, ad quod suos omnes invitârat adhîbueratque, dum fortunam suam fando effert, admiratur, cæloque æquat, ausus est quemdam ex intimîs amicis Marcum, quid tandem abesse videretur, interrogare. Ille, vel reputatione rerum humanarum, quàm fluxæ fallacique specie, quàm volucri orbe circumagantur, vel mente divinitùs admonitâ, « Sola, ait, ira Numinis procul diùque abesse a tam secundis rebus non potest. » Et necesse erat congesta in unum hominem nondùm alteram fortunam expertum bona excipi calamitate ingenti. Guelforum viribus consenescentibus, Gibellini, armis correptis, ædes ejus circumsistunt, oppugnant, unum e filiis, unumque nepotum, vim arcere conatos, occidunt; ipsum et duos prætereà filios, très nepotes, comprehensos in turrim inclusêre, obseratis foribus, clavibusque in Arnum propinquum flumen dejectis. Ibi famé in oculis, în gremio suo charissima pignora parens moriens vidit morientia. Vociferanti exposcentique ut suppliciis humanis exigendis inimici contenti essent, sacræ confessionis sacrosanctique viatici potestas facta non est. Hæc inhumanitas partes Gibellinorum magis invisas effecit[1]

P. AEmilii, de Rebus gestis Francorum, lib. VIII
  1. Voyez tom. II, Narrations