Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/26

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est

f> NARRATIONS.

cato tantam ac tam insperatam ignominiæ molem in se arcessîsset. Properabat ergo domum Minervæ iratus, immerentes rhetorum libros, suasque lucubrationes cedro dignissimas, paternæ fornaci injecturus, et vacaturus deinceps, domesticas secutus artes, ferreis operibus procudentis, vir quem eloquentia suis ipsa confabricandis coruscandisque fulminibus designaverat.

Affuit opportunè Satyrus, clari eâ tempestate nominis histrio, qui, veram ejus infortunii causam edisserens, abjectum et jacentem consilio excitaret suo, moneretque ut primùm emendandæ pronunciationi vacaret sedulô, tum rursùs in populi conspectum prodiens fidenter, ex Pericleâ quâ pollebat dicendi ratione, omnia sibi secunda et prospéra polliceretur.

Ex eo Demosthenes in id unicè, enixè incumbere, et Cum pravâ institutione quæ jam in naturam abierat, strenuè luctari : modo calculis in os injectis contendere ut linguæ repagula disrumperentur, modô continentem stridentium ac frendentium dictionum seriem pronuncians efficere ut asperiores litteræ exercitatione tractatæ retractatæque mollescerent. Ubi pravae consuetudinis vitia pertinaci labore expugnata , tum rursùs in concionem prodire ausus, hianti ac miranti populo videri alius, et ejus loquela non jam hirta, propè dixerim salebrosa, scabra, sed levigata, expedita, flexibilis, per aures molliter illapsa, tum demùm pro imperio in audientium animis dominari. Est sanè cur magnas histrioni optimo habeamus gratias , per quem foro et gloriæ Demosthenes redditus est, verùm etiam cur aversemur inconditæ pronunciationis vilium, per quod parùm abfuit, quin ipsa Atticæ suadelæ vox conticesceret.

Cesarotti, de incommodis e pravâ pronunciatione ortis - 1810