Jump to content

Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/35

E Wikisource
Haec pagina emendata est

NARRATIONS. ifc

slultis amentes plane factos esse dictitabant. Cidus, vindictae studio, honesti curâ, Regem adiit. Toleti tunc generales regni conventus agebantur : aderantque Carrionis reguli tanto facinore fœdi turpesque. Judices abs Rege, Cido expetente, in causâ dati. Disceptatâ causâ, primùm, quæ a Cido data erant omnia, gemmae, vasa aurea et argentea, vestisque pretiosa, ut redderentur integrâ fide, mandatum est; deindè de illatâ injuriâ ut singulari certamine dimicarent duo juvenes et consilii auctor præcipuus Suerus patruus, pronunciatum. Cùm Carrionis reguli imparatos venisse se excusarent, Cidus Valentiam, illi in patriam discesserunt. Rege agente, quoniam redituros Tolelum designato tempore non putabant, Carrione depugnatum esse memorant. Victi omnes in certamine sunt, atque, Marte arbitro, declaratum inique eos fecisse. Cidi milites victores ad ducem profecti, cujus filiae Ramiro Sanctii Vasconum Regis filio, et Petro Petri Régis Arragonii filio, ultro per legatos expetentibus, conjuges a patre datae sunt : Ramiro Elvira nupsit, Sol Petro. Iis nuptiis accepti dedecoris et infamiæ memoria obliterata est, auctaque vehementer lætitia, quam ex prioribus generis vindicatis ceperat maximam. Praetereà a Rege Persarum missi ad Cidum legati, cùm rerum gestarum fama toto orbe diffusa esset, publicae laetitiæ multùm addiderunt : a Rege potentissimo, tantâ terrarum longinquitate ultrô de fœdere sanciendo, jungendâque amicitiâ âppellatum esse.

Mariana, Hist. d’Espagne, liv. x, chap. 4.


Le Médecin des Fous.

Fuit olim civis Mediolani, dementium mèdicus, qui insanos ad se delatos intra certum tempus sanandos suscipiebat. Erat autem curatio hujusmodi: Habebat nempè dormi aream, et in eâ lacunam aquae fœtidæ atque ob-