Jump to content

Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/36

E Wikisource
Haec pagina emendata est

NARRATIONS. x6

scenae, in quâ nudos ad palum alligabat eos qui insaniâ laborantes adducebantur. Hos usque ad genua, illos umbilico tenus, nonnullos profundiùs, pro dementiæ modo, eosque tamdiù aquâ atque inediâ macerabat, quoad sani viderentur. Allatus est inter cæteros quidam, quem usque ad fémur in aquam demersit, qui post quindecim dies cœpit resipiscere, ac medicum rogare ut ex aquâ reduceretur. Ille hominem exemit a cruciatu, eâ tamen conditionene aream egrederetur. Cui, cùm diebus aliquot paruisset, ut universam domum perambularet, permisit, item eâ lege ne januam exteriorem egrederetur; reliquis sociis, qui plures erant, in aquâ relictis. Et ille quidem diligenter obsecutus est medici mandatis. Stans verô aliquando super ostium, neque enim pedem efferre audebat timoré lacunæ, advenientem equo juvenem cum accipitre et duobus canibus, ex his qui sagaces dicuntur, ad se vocavit. Rei motus novitate, neque enim, quem antè insanum viderat, tenebat memoriâ, cùm accessisset eques : « Heus! tu, inquit ille, ausculta, oro, me paucis, ac, si lubet, responde: hoc quo veheris, quid est, et quamobrem illud tenes ? — Equus est, inquit, et aucupii gratiâ utor. — Tum deinceps, hoc verô quod manu gestas, quid vocatur, et quam in operam adhibes ? — Accipiter, respondit, et is aucupio aptus ficedularum perdicumve. — Tum ultra : Hi qui te comitantur, quid sunt, âge, et quid prosunt tibi? — Canes, ait, et aucupio accommodati ad investigandas aves. — Hæ autem aves, quarum capiendarum causâ tôt res paratæ, cujus sunt pretii, si in unum conféras totius anni prædam ? Parùm quid nescio cùm respondisset, et quod sex aureos non excederent, subjungit homo : « Quænam verô equi, canumque et accipitris impensa? —Quinquaginta aureorum alter affirmavit. » Tum admiratus stultitiam equitis : « Tu verô, inquit, abi hinc ocyùs, oro, atque adeô avola, antequàm medicus domum redeat. Nam si hic te compererit, velut insa-