t8 NARRATIONS.
aliquantisper ejus excipiendi gratiâ processit allocutusque est quàm familiariter. Id vero cùm quotidiè deinceps usurparetur, nemo eorum, qui in aulâ versarentur dubitare ausus est quin Regi Sura esset omnium qui viverent, gratissimus. Et quis aliter credat, si videat Suram quotidiè ad aulam venire, a Rege blandiùs excipi, honoribus augeri et divitiis, mensæ regali accumbere, et cum principe occlusis foribus per continuas horas solum versari? aut quid majus et optabilius contingere in aulâ possit? Igitur Sura, ineptus anteà Sura, insulsus Sura, Sura ille stupidus et inficetus, subito totius aulæ stupentis, invidentis, metuentis consensu, sapientissimus Sura, idemque excellentissimus, vindex justitiae, stator litterarum fugientium, Musarum præses, Mæcenas eruditorum hominum, regiâ benevolentiâ intra mensem unum evasit, cùm tamen ne signa quidem litterarum internoscere , aut nomen suum exarare posset.
Postquàm ad eum modum Suræ existimationem crevisse Rex intellexerat cœpit e potentissimis aulicorum iis imprimis exquirere quibuscum olim se de Suræ stultitiâ non semel collocutum esse recordabatur, quomodo Sura ipsis probaretur : quem isti sine morâ uno ore omnes immodicis laudibus extollunt, laudant elegans Regis judicium, et inter ipsos convenit Suram unum totius aulæ sapientiam in se repræsentare. Tandem verô, cùm Rex omnes expiscatus esset, omniumque animis parent perfidiam et mentiendi præ metu facilitatem insidere deprehendisset, tandem reversus ad philosophum eumdem, acriter conquestus est de tam durâ Regum conditione, quæ tôt fraudum laqueis eos irretitos circumveniret.
« Ità est, inquit philosophus; cæteris hominibus non raro invitis obtruditur veritas, quæ Regibus cupientibus negatur, sed hi tantô vehementiùs illam appetere debent, quanto eosdem videatur acriùs fugere. »