Jump to content

Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/39

E Wikisource
Haec pagina emendata est

NARRATIONS-

Le Trésor enlevé.

Fuit apud Italos nobilis et egregius vir quidam, possessionum avitarum dives satis, ditior virtutum, sed pecuniæ non ità, cujus non custos, sed dispensator ac dominus esse didicisset. Erat illi filius primogenitus, fori negotiis apprimè industrius, qui vigili curâ et parcimoniâ ingenti in magnas opes creverat, multùmque auri quaesierat ; ut esset mirum visu, juvenilis in patre sene largitas, senilis in juvene filio tenacitas. Saepè illum pater hortari ne suum ingenium fraudaret, ne pietatis ac famae oblivisceretur, neve in auri comparationem et decus et debitum et naturae sibi jura vilescerent: denique ut sibimet et annosæ matri, et fratribus parvis et consanguineis, et amicis, et egentibus prodesse aliquandô divitias suas vellet. In hos enim usus, non in custodiam tantùm, multo minùs ad supplicium, partas esse. Sed nequicquàm vel surdo canitur vel avaro.

Contigit tandem pro republicâ filium abesse, et cum electis viris ad Romanam aulam proficisci. Quo digresso, statim pater, occasione arreptâ, novis thalamum arculamque clavibus introgressus, thesaurum nulli utilem e latebris eruit, seque et conjugem et filios familiamque omnem exquisitissimis vestibus induit. Emit equos ornatissimos, vasa argentea, supellectilem speciosam ; ultimo domum àmplam, sed minimè cultam, novis auget aedificiis, et picturis insignibus adornat, munitque rebus omnibus ad liberalem et lautam, abundantemque vitam pertinentibus; multa prætereà pauperibus erogat. Sacculos vero, qui priùs auro tumuerant, arenâ lapillisque flumineis plenos obstructosque, et obserata omnia, quoque priùs in statu fuerant, restituit. Quæ cuncta brevissimo tempore gesta sunt, quod et voluntas senis et pecunia in promptu essent.