NARRATIONS; *3
nihil quicquam ad opes cumulandas valeat, sed dedisse tamen ei, ut hâc ratioqe, perspectâ familiae negligentiâ, ad curam de rebus domesticis suscipiendam perduceretur, Quamobrem sic persuasum habeat, siquidem rebus suis consultum velit, non aliam esse artem, quæ plus ad rem familiarem parandam, augendam, conservandamque valeat, quàm curam atque diligentiam. Det igitur posthac operam, quantam maximè possit, ut domum ipse suam ratione et prudentiâ regat atque gubernet, nec futilibus servis neque garrulis ancillis ejus gubernacula committat. Sic, fore ut ex bonis suis uberes capiat fructus, ipse locum suum tueri, familiamque suam quam honestissimè alere possit.
Maximilianus imperator, ut nequaquam solitus est
defodere pecuniam, ità clementissimus erat in eos qui
decoxerant, modo nobilitatis titulo commendarentur. Ex
hoc hominum genere, cùm cuidam jùveni vellet
opitulari, mandavit illi legationem, ut a civitate quâdam,
titulo nescio quo, peteret centum millia florenorum. Is
autem erat titulus, ut, si quid impetratum esset dexteritate legati, pro lucro duci posset. Legatus extorsit millia
quinquaginta ; Cæsari triginta reddidit. Cæsar laetus
insperatâ prædâ, dimisit hominem, prætereà nihil inquirens. Intereà quæstores olfecerant plus acceptant fuisse
quàm exhibitum. Interpellant Cæsarem, ut accerseret
hominem. Accitus est : venit illico. Tum Maximilianus:
Audio, inquit, te accepisse millia quinquaginta. Fassus
est. Non exhibuisti nisi triginta millia. Non negavit.
Reddenda est, inquit, ratio. Promisit se facturum, ac
discessit. Rursùm cum nihil actum esset, instantibus
quaestoribus, revocatus est. Tum Caesar : nuper, inquit,