a> NARRATIONS.
jussus es reddére rationem. Memini, respondit ille, et in hoc sum. Cæsar suspicatus illi rationem nondum satis esse subductam, passus est ilium sic abire. Cùm sic eluderet, instare ministri vehementer, clamitantes non esse ferendum, ut ille tam palàm illuderet Cæsari. Persuaserunt ut accersitus juberetur inibi præsentibus ipsis exhibere rationem. Annuit Cæsar. Accitus venii illico, non tergiversatus. Tum Cæsar: Nonne, inquit, pollicitus es rationem? Pollicitus, retulit ille. Jam, subjunxit Imperator, opus est : En adsunt qui excipient ; neque est diutiùs tergiversandi locus. Assidebant quæstores, paratis ad id codicillis. Ibi juvenis sat dextrè : « Non detrecto, inquit, rationem, invictissime Cæsar. Verùm hujusmodi rationum non sum admodùm peritus, ut qui nunquàm rèddiderim ; isti qui assident, talium sunt peritissimi ; si vel semel videro, quemadmodum illi tractent hujusmôdi rationes, ego facilè imitabor. Rogo jubeas illos vel exemplum edere ; videbunt me docilem. » Cæsar sensit dictum hominis, quod non intelligebant hi, in quos dicebatur ; ac subridens :verum, inquit, narras, et æquum postulas. Ità juvenem dimisit. Subindicabat enim, sic illos Cæsari solitos esse reddere rationem, quemadmodum ipse reddiderat.
Ratisponæ cùm augustissimus Cæsar Mathias comite
Impératrice versaretur, atque eôdem plurimi undique
proceres, ad res imperii componendas, magnâ frequentiâ pompâque confluxissent, confluxerunt etiam , ut mos
est, post magna corpora magnæ umbræ, magni parasiti, magni moriones. Ibi, dum quisque suas artes; suos
ludos, suum ingenium promit, et, ut fert proverbium,
ipse semet canit, et suî tubicen est, ecce prodit unus,