Jump to content

Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/46

E Wikisource
Haec pagina emendata est

»6 NARRATIONS.

Aliquando vel officio vel dignitate cæteros anteire ; etenim qui etiam hic in honore primi habebantur, primi ibant ad suum ruborem, quantoque manum injiciebant cupidiùs, tantô majores apud imperatorem cachinnos excitabant. Nam audite sycophantiam incredibilem ! morio iste non schedulas, præmiorum indices, in urnâ deposuerat, sed vivam feram, echinum mille aculeis rigentem atque ferientem. Itaque quisquis in urnâ chartas venabatur , plagas capiebat, nec manu duntaxat redibat, verùm etiam fronte rubicundâ ; tantôque plures istâ sutelâ ludificabantur, quantô quisque dolorem magis dissimulabat, ne solus rideretur, si fraudem impatientiae signo prodidisset. Sunt qui dicant ipsam Imperatricem primam manus in echinum latentem impegisse.

Labyrinthi Ægyptiis fraudes cum mundi periculis collatae. Auct. Georg. Stengelio, S. J. theolog., c. part. I, cap. 8. 1630.


Vengeance d’un Peintre.

Fertur Antverpiæ quidam nimius pecuniarum amator, et mercator opulentus, haud ignobilem ad se accersivisse pictorem, a quo volebat effigiem suam ad vivum depingi. In laboris pretium duodecim pepigit philippæos, sed eâ conditione, ut bellè pingeret atque accuratè. Sin autem secus, nihil ei se daturum edixit. Data acceptaque est conditio. Statuto die sedit mercator, stetit ad tabulam pictor, omnemque operam et artem adhibuit, ut hominis lineamenta ad amussim exprimeret, neque unum vel in barbâ vel in capitis comâ pilum imprudens praeteriret. Capite satis delineato, caetera corporis domi absolvit.

Intereà, ut vitia plerumque vitiis répugnant, in pectore mercatoris magnum inter superbiam et avaritiam certamen exortum est. Gaudebat animi tumor, quod se ipsum mercator identidem in effigie suâ posset intueri, et egre-