Jump to content

Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/47

E Wikisource
Haec pagina emendata est

NARRATIONS. *7

gium ilium ac propè divinum Eucratem admirari, si imago coloribus suis absoluta afferretur. Miré dolebat avarities, quod duodecim philippæi, absque ullâ necessitate, essent profundendi, cùm prœsertim mercator, utique longé accuratiùs, et naturâ non errântè, simulacrum suum in speculo expressum , quoties vellet, posset contemplari. Victa est ab avaritiâ superbià. Pœnituit eum pepigisse, et tantô magis, quod, postquam pictor attulit imaginem, quamvis omnibus numeris absolutam, ipsi tamen superbiae ea non satis accurata videretur, siquidem reipsâ mercator longé se censuit esse quam in illâ effigie pulchriorem. Quoniam igitur maluit pécupiam quàro signum suum domi servare, irato similis , pactum rescidit f causatus tabulam haud esse ex conditione de- pictam, neque ad suam voluntatem, atque ideô a vultu suo diversam, ut Œdipo opus sit, qui divinet cujus ea sit imago.

Pictor, qui non minus ingenium habebat in promptu quàm penicillum, quasi nihil istâ re offensus, placatissimè respondit, haud se idcirco dolere, facile se id operis alibi majore pretio venditurum. Mercator, monitum de pictura ad arbitrium consuleret, jussit cum tabulâ suâ bonis avibus lares repetere. Reversus domum pictor illico penicillum arripuit, ut imaginem emendaret, mercatorique redderet similiorem. Versicolorem ergo mitram capiti ejus imposuit. Cappadocemque fecit, quali fere ornatu stulti solent incedere in aulis principum. E mitrâ surgebant gemini longæque aures, quales Midæ appinguntur, aut quales solent esse asinorum. Neque carebant appendicibus summae aures, quià erant cacuminatæ, ut tintinnabulis sonoræ viderentur.

{lis insignibus condecoratam imaginem in pinacothecâ venalem exposuit. Quicumque igitur tabernæ propiores transierunt, subsistebant, et cuiusnam stulti ea esset effigies scire cupiebant. Neque diù ambigui fueront.Ita