Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/53

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est

narrations; 33

misericordiâ tactus ad domum affert. Id coràm inspicere voluit Thuanus, et difficili admodùm adscensu ad locum adivit, in quo pullus catenâ vinctus erat; ubi dum esset, mater advolavit tam latè sparsis alis, ut quasi obrutam tenebris cœli lucem eriperet, et phasianum ad pullum hiantem attulit, subitèque ad novam prædam avolavit. Quod dum fieret , Thuanus, et qui cum eo erant, se tuguriolo infrà structo abdiderunt, ut impetum ejus devitarent. Nam a rusticis vulgô jactabatur, pueros quosdam nidis notandis servandisque destinatos, qui se incautiùs advolantibus obtulissent, infesto rostro et unguibus discerptos fuisse. Hoc subsidio ad rem familiarem utebatur episcopus, eoque tantùm ejusmodi eduliorum tribus aut quatuor nidulationibus se paratum habere asserebat, quantùm mensæ opiparè onerandæ per annum ferè sufficeret.

De Thou, Mémoires de sa Vie, liv. IV , ann. 1590.
L’Ane astrologue.


Ita vitæ suæ timebat Ludovicus XI Galliæ Rex, ut omne hominum genus, undè nonnullum ejus vel tuendae vel proferendæ subsidium peti posse videretur, circa se haberet, eôque medicum menstruo decem mille nummorum stipendio conductum aleret. Inter alios aderat et astrologus sat celebris, aut potiùs famosior, quem Rex, postridiè venatum exire cum in animo esset, de crastinæ diei tempestate consuluit. Is, inspectis tabulis ac cœli positione, sudum pollicetur. Progresso Regi, non procul a silvâ in quâ instituta erat venatio, occurrit carbonarius, asinum carbonibus onustum agens, qui, viso principe, exclamavit : Bene feceris, ô Rex, si quàm citissimè ad urbem redieris, siquidem intra paucas horas atrox te tempestas excipiet. Rex, contempto hominis rustici oraculo, ut cui serenæ diei fidem fecerat astrologus, pergit