Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/52

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est

3* NARRATIONS.


mensas, quæ apponebantur, volatilia, aliaque silvestria, capite, crure, alâ, aut clunibus ferè truncata esse, mirantibusque facete a domino responsum, promi sui gulae condonandum, qui cibos praegustare sit solitus. Cùm quærerent convivæ, quis ille promus quem désignaret sic comperiebant : Frequentes illis locis, ut montanis, aquilas nidulari, quippe re omni abundantibus et toto regno ob id præcipuè pecuniosis. Nidulari autem illas cavis rupibus inaccessis, et ad quas, cùm pedibus , quantum fieri potest, ascenderis, per scalas comportatas aut uncos ferreos vix pervenitur. Id observare pastores, protinùsque juxta tugurium exstruere, quo tecti ab infesti illis, cùm ad pullos prædâ onuslæ advolant, tam mas quàm femina, se tueantur. Nam mas trimestre totum, 1 femina quamdiù pullus in nido jacet nec evolat, aut quousque novis amoribus pertentetur, ad prædam per subjectam regionem discurrunt, et e domibus rusticorum capones , gallinas, anseres et ejusmodi aves cortales, aliquandô agnos, hœdos, interdùm et porcellos lactentes rapiunt, et certatim pullis ingerunt. Major et copiosior præda ex agro, phasiani, perdices, gallinæ silvestres , anates feræ, nec non lepores et capreoli. Pastores vero, ubi parentes avolârunt, subitù ad cava erepunt, et allata auferunt, pro iisque pullo intestina animalium domo allata supponunt : quod tam citô fieri nequit, quin aut pullus partem aliquam, aut ipsi parentes, urgente famé, jam voraverint. Eo fieri, ut truncata ilia mensæ inferantur, cæterùm optimi succi, et cui nihil eorum, quæ prostant in macellis, comparari possit. Cùm vero tandem in eo pullus est, quod tardiùs accidit, pastu nimirùm defraudato, ut evolare queat, tum catenâ nomas eum alligat, ut, quo diutiùs incavo hæret, eô diutiùs parentes prædas alendo pullo comportent, quousque mas primùm, dein femina, novo subeunte amore , ejus jam grandioris obliviscatur? Tum nomas elanguidum pullum aut solvit, aut