Jump to content

Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/55

E Wikisource
Haec pagina emendata est

NARRATIONS. SS

ribus animis quàm opibus, cuî sors vilissimam delegaverat domum, quae et sordibus , et odore paupertatis indice, generosum hominem totos dies in foro tenebat. Is cùm perambularet urbem, et passim domorum tectorumque minas intentis oculis perlustraret, incidit in elegantem domum binis turribus, et variis statuarum elegantiis exornatam. Sed omnia velut in pestilentiâ conticescebant; fores pluribus adstrictœ vinculis, fenestræ aliquot apertœ negligenter, et omnia desertarum ædium signa. Cùm miles indignaretur vacare pulcherrimam domum, et eos qui pro salute civium vilæ curam projicerent, in pessimas sedes conjici, admonuit commilito , infestam spectris domum, cùm assiduis tumultibus familiam vexâsset, tandem dominum coegisse , ut aliô commigraret. Nullum aditu prohiberi, si cui per audaciam, nisi veriùs temeritatem dixeris, inquit, in înfami sede pernoctare libuerit : sed neminem in illum diem repertum, qui periculo nihil utilitatis afferenti vitam tradere voluisset. Hæc postrema oratio virum acrem stimulavit. Exarsit animo cupiditas, ut princeps scrutaretur quidquid subesset mali. Itaque ad magistratum primo, ad dominum ædium deindè contendit, polliceturque, si quid fuci in istis timoribus, si quid vicinia, si quid servitium doli moliatur, impigrè se rimaturum ; lychnis modo et lignorum copiâ instrueretur domus. Quôd si hæc humanâ fraude contingerent, ferro se improbos ulturum : si majore vi tragœdia excitaretur, non invitum pro laude publicisque commodis moriturum.

Nemo erat quem non caperet adeô generosus impetus, cùm famulus prætereà militis promitteret ad omnia manus, firmaretque non fore aliquod discrimen domino , quod ipse nôn adiret. Conveniebat ad militem vicinia, tanquàm Hercules stetisset ad Tænarum, pugnaturus, in Mortis imperium et Inferorum pacem. Sed ille, cùm omnes arceri jussisset, ensem sedulo detergit, ac sub