Jump to content

Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/60

E Wikisource
Haec pagina emendata est

non tutius Fidei quicquam, quam sibi committi. Ille igitur, non solùm se inquit esse cumprimis domi suæ nobilem, verùm etiam astrologum summum, ariolum, divinum, ac magicæ artis longé peritum, ejusque artis beneficio perspectum habere in quâdam parte publici agri, cujus loci signa ac notas probè teneret, ingentem latere thesaurum, hunc se velle defodere; cum eoque partiri, sed opus esse silentio : nam si id cuipiam suboleret, utrumque pœnas legibus esse daturum, quæ vêtant glebam unam in publico agro commoveri, nisi priùs factâ a magistratibus potestate; sed nondum tempus idoneum ad eam rem esse, quôd essent exspectandi siderum quorumdam ortus compositionesque, sine quibus quidquid ipsi tentassent, teterrimè caderet; verum, ut ex cœli conversione perspectum haberet, tempus illud propiùs abesse. Idque malus eâ causâ faciebat, ut posset hominem diutiùs exedere. Nam postquàm piscis hamum voraverat, perindè, tum in prandiis cœnisque, tum in cæteris rebus honorificè eum habebat, ac si rex aliquis esset, vel imperator eximius ; ac ne verbum quidem de mercede faciebat, quôd crederet omnia sibi largiùs, quâm vellet, ex thesauri massâ proventura.

Interea novus ille magus, quô ejus spes aleret, quotidiè obortis tenebris, ducebat eum in apertam atque patentem agri planitiem; ibique sumpto in manus aslrolabio, siderum motus se notare assimulabat. Sed cùm quatuor jam menses abiissent, neque ampliùs prolatando, ac diem ex die ducendo, sine fraudis suspicione posset hominem ludere, die quodam fit illi obviàm, ac lætus venit, exclamat : « Venit nox ilia tam exspectata, tam àmoena, tam hilaris, quæ te cauponibus, hominum mendicabulis, eximat, atque, ob divitias, regibus ipsis exæquet. Quamobrem, concubiâ nocte, illuc quô duceris, cum ligonibus istis quos asservandos curabis, mecum ea oportet, defossoque terræ gremio, illum ex eâ foetum