virorum principum solitus est palàm exponére. Prætereà magnam vim pecuniæ in arcis armariisque semper habet inclusam, solutam ab iis, quos exceptes hospitio, lepidè nitidèque, suis sumptibus, alit.
Hujus bonis sycophanta quidam callidus ac doctus inhiabat, atque id unum præter cætera studebat, quemadmodùm cauponi manum adiret, ejusque ad se habentiam averteret. Verùm, die quodam, cum, in regionem suarum astutiarum ingressus, omnes perlustraret, ea illi maximè placuit, quae monebat, ut, si vellet ea quæ cogitaverat sibi féliciter cedere, ad cauponis amicitiam aditum aliquem viamque muniret. Itaque venit ad eum, ac simulât se summum quemdam virum esse, ex remotissimâ nescio quâ insulâ, illucque navigio advectum, ut, regionis amoenitate, a curis animum relaxaret; proptereà velle apud ipsum divertere, ubi sciret hospitibus benè esse solere ac lautè ; sibi autem sese in animo pecuniæ non parcere, quô molliùs nitidiùsque curetur. Caupo gratias agit, neque alium esse locum affirmat, ubi sibi lepidiùs esse possit, quàm ibi.
Admissus igitur cauponis in domum, nihil sibi esse faciendum priùs existimavit, quàm ut sese penitùs in ejus familiaritatem immergeret. Neque res fuit magni laboris ac temporis. Nam brevi totum hominem possedit. At ubi videt salis sese ad ilium insinuâsse, segregat eum solum, ac : « Tuis, inquit, in me benefactis facilè superas, ut sis mihi superior quàm quisquam alius, atque aliquid propter me tibi veniat boni ; verùm id, cujus nunc occasio datur, non illud est, quod pueri clamitant in fabâ sic reperisse, sed Crœsi divitiæ , sed montes auri. Quamobrem si fidem das te taciturum, veram tibi causam quæ me huc adegit exponam. » Caupo, pecuniæ studiosus in primis, hic oratione excitus, affirmat, jurât, quod apud ipsius aures deposuisset salvum indidem eum esse sumpturum ; immo