Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/62

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est

NARRATIONS. 4 *

Le Brigand écossais.

Regnante Jacobo I, furentibus per totam latè Scotiam latrociniis, erat insignis latro, in Rossiâ natus, qui, impunitate superiorum temporum pravum ingenium incitante, diù in vicinos grassatus fuerat. Unum, præter alia, insigniter crudele facinus ejus narratur. Cùm vidua mulier, ab eo spoliata, vehementer quiritaretur, atque identidem clamaret, se ad regem querimoniam delaturam : « Et tu, inquit, quô minore molestiâ illuc pervenias, ego quoque te iuvabo : » advocatoque fabro, plantis ejus soleas equinas clavis ferreis affigendas curât. Neque istâ injuriâ contentus, etiam verborum contumelias adjecit, eam adversùs aspera et confragosa viarum sic munitiorem fore; ac per ludibrium prætereuntibus ità confixam ostentabat. Mulier ferox, contumeliis magis accensa, quàm deterrita, ubi primùm iter tolerare poterat, ad Regem profecta, rem ordine denarrat. Rex, qui et ex aliis idem audierat, et auctorem facinoris in vinculis habebat, miseram solatus, brevi sceleris inauditi pœnam in inventorem redundaturam promisit: prolatoque e vinculis latronum duce cum duodecim sociis, clavis ferreis confixos triduô per urbem circumduci jubet, novi supplicii causâ populo per præconem indicatâ : deinde ipsius corpus capite truncum, duodecimque socios, laqueo strangulatos, in cruces prope vias attolli.

Buchanan, Histoire d'Ecosse, l. X.
Le Géryon moderne , ou le Brigand aux trois visages.

Fuit in Panormi finibus latro, non spernendae calliditatis arte diù inultus. Quippe vultus illi triplex, ut de Geryone quaedam anus fabulis memorant. AEtas homini