Jump to content

Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/63

E Wikisource
Haec pagina emendata est

NARRATIONS.

media erat, rava barba, et tenuis : sed in sinu capillitia duo, ex quibus totidem barbæ pendebant, hæc horridior, et in senilem effigiem cana : fusca alia, in primæ virilitatis specimen colebatur. Has larvas tanta ars concinnabat, ut nemo adscititiam formam deprehendere, nemo arguere furtivos vultus posset. Igitur modò senex, nunc junior, interdùm demptâ personâ, cernebatur. Sic impunè latrocinantem mutabilis forma non suppliciis tantum, sed et suspicioni diù eripuit. Nam juvenili grassatus specie, mox senex occurrebat quærentibus; rursùsque fallebat juventutis imagine, si sub canis peccaverat. Pater tunc meus provinciam regebat, qui fatigatus pessimi chamæleontis ingenio, tandem captum meritissimâ cruce fregit. Sed miratus fraudis ingenium ad naturam accedentis, pilos jussit apud se asservari.

Barclaii, Argenidis lib. I.


Le Brigand de Sienne.


Fuit Gynus Sennensis, staturâ grandi compactisque membris, impiger, audax, laborum patiens, ingenio liberali, sed quod perversa.educatio et domestica improbitas in pravum detorserat. Itaque insita homini fortitudo ad scelus et latrocinia prorupit. Et elucebant tamen in ipso latrocinandi genere aliquot nondum oppressa innatae liberali tatis indicia ; nam et quod aliis eripuerat, id effundebat in alios praedator munificus; neque excutiebat ipse viatores, sed in quem fortè inciderat, eum jubebat id quod sibi superesset, ultrô proferre, pro suis quemque copiis, quo facto, bonam ejus partem reddere solebat; quin etiam, Musarum amans, viros litteratos nactus, quorum plerùmque tenue peculium est, ipsis de suo largiebatur, et ad studia stimulos addebat. Is quanquam assiduè insidiabatur, nummos, non caput petebat, neque sibi obnoxios unquàm occidi patiebatur: dignus profecto