Jump to content

Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/65

E Wikisource
Haec pagina emendata est

tiam squalore atque habitu corporis prôeferens, injuriâ amicis et propinquis expositâ, illorum opibus adjutus, duas triremes comparavit et instruxit. Cura quibus egregiâ florentis ætatis bellatorum, omnisque navalis instrumenti et bellici apparatûs copiâ refertis, tanta maris emensus spatia, Euxinum ingressus, non populationibus modô, incendiis , vastationibus, omnem Cæsarianæ ditionis oram brevi infestam fecit, sed vim, et iram implacabilis animi memoriamque altè insidentis injuriæ volventis, in miseros a se captos, fœdo supplicii genere expromebat, quos, naribus et auribus desectis, dimittebat, ut videlicet contumeliam in ore acceptam illâ oris deformitate reddendâ ulcisci videretur.

Quibus acerbitatibus impulsus tandem Cæsar, quatuor triremes in illum armavit, quas Megolus, cùm apertâ vi imparem se intelligeret, astu solertique consilio elusas vicit. Simulatâ enim fugâ, cùm Cæsarianœ omnibus remigii viribus connixæ fugientes insequerentur t disparique celeritate aliæ alias anteirent, Megolus respiciens eum astum sibi processisse, pugnâque illarum segregatâ, imbecilliores fore illas cerneret, in duas proximas conversus, reliquis longo intervallo sequentibus, easque adortus, ipso impetu et incursu oppressas cepit. Quo exemplo reliquæ perterrefactœ, fugâ salutem expediverunt.

At Megolus, triremibus suppressis, usitata deformandi oris exempla in captos edidit; quos dimittens nunciare Cœsari jussit, unam illi tantummodo esse , sese ac populos suos e tantis cladibus eximendi rationem, si eum, qui ipsum injuriâ affecisset, sibi in manus daret ; aliter sibi satisfieri non posse. Quod cùm Cæsar malis urgentibus et populorum fremitu victus fecisset, Megolus hominem ad se adductum, calce priùs in conscensu triremis in ore percussum , ad genua in humiles fletus projectum, ac mortem quidem tam audacis superbiae et