Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/66

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


arrogantiæ facinori debitam fatentem,sed tormenta et cruciatus deprecantem, benignè allocutus, bono animo essè jussit; cùmque sibî affatim satisfactum esse diceret, unam reliquam esse addidit erga nomen Genuense satisfactionem, cui non minôr quàm ipsi facta esset injuria : si Trapezunte Cæsar ædes publicas negotiatoribus Genuensibus ædificâsset, egregii sérié facinoris in parietibus pingendo expressâ, ad documentum sanciendum, ne quis in posterum illius nationis homines injuriis cujusquam obnoxios duceret. Quas ædes Cæsar ex pacto ædificatas, homine recepto, Genuensium nationi domicilium assignavit.

Ex J. L. Balzac, Epistolis selectis.


Ruse d’une Mère.


Erat vidua quaedam, stirpis et dignitatis splendore facilè præcipua ; sed huic filius curvæ plané mentis, cujus ad tresviros non semel ob nobile latrocinium nomen pervenerat; ad summam, præstigiæ lavernalis unicum exemplar. Hunc catenato cœtui adscriptum parens aegerrimè sustinebat ; quem ut e custodiâ et pedicarum crepitu sibi vindicaret, tale comminiscitur facinus.

Esurienti cùm ad meridiem ex more diaria ferret, venenum mero dilutum porrexit. Ille siccis cupidisque faucibus commodùm obsecutus, cœpit incertum obtutum volverè, dentes rictu nudare, dubia balbutire, nubilæ potionis gravedine confici. Quid multis? exanimis humi procumbere. Porro captivi omnes murmure et ululabili plangore, plané infando huic schemati congruente carcerem totum impleverunt, donec e primatibus nescio quis clamore saucius adcurreret; ut aures suas conviciis ulcisceretur, et, « quos nobis, inquit, tumultus, ô Daunia pecora? an quià ad viginti pedes sub humum non depressi, aut secretiore caveæ incultu minus circumventi, pulmones vobis pruriunt ? faxo magistratus pronuntiet,