Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/68

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est

48 NARRATIONS.

plicium rotâ, pice, vel liquidâ plumbi grandine. Generis gloriam facinori causam praebuisse, ne scilicet maculâ crucis affinium candida integritas obliteraretur, nec proavorum manes et ceræ pudendo opprobrio violarentur.

Hactenùs mascula indole, prorsùs ut Thebana Timocleia videretur. Sed subindè allacrymans, et fletu ad scenam composito, per publicam misericordiam, per inculpatam justitiæ dexteram, potestatem sibi dari postulat, ut funus, quod ipsa fecerat, prosequeretur, et supremo officio mandaret, quem unicum in necem produxerat. Ipsum jacentis corpus in conditorio se extremi sceleris admoniturum. Hanc pœnam quibusdam credi gravissimam, imô legibus sancitum, homicidam circa cadaver debere perpetem diem excubare. Et, « ut sciatis, inquit, judices sanctissimi, me benignitatem vestram eludere minimè velle, neque ab ullo captare gratiam, hoc unum flagito, ut implacabili consensu in perniciem meam perduretis. »

Dii boni ! quanta vis lamentabilium questuum et impeditarum singultibus precum ! etiam a comportas severitatis hominibus extorquent quod flagitant.

Ecce patrum conscriptorum et concionis calor inexspectato sermone ictus sensim intepuit, et ad misericordiam impellitur, liberumque sepulturæ tempus facit ; hâc tamen conditione, ut, manibus ritè conditis, matrona revertatur. Ergô ex arbitrio opportunam dolis occasionem nactâ, non tepido rore corpus lavat, non spirantibus amomis ungit; sed charissimo filio (nihil enim præter soporiferum mandragoræ succum hauserat ) sospitatoris somni nebulam detersit.

Ephebus, mimico ab orco redux, et adhuc poplités, ferro graves, animo volutans, fidelissimam matrem agnoscit, intelligitque se vitam et libertatem morte invenisse. Nec moratus, in tutum per sacros muros, relicto longè capulo et feralibus pannis desperatissimus ille devolat.