Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/67

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
47
NARRATIONS.

et, rerum capitalium vindex, fauces istas obturet, quo minùs transeuntium auribus illatretis.»

Tum unus e vinctis acerbo gemitu concussus, «meliora verba, pater. Universi ætatis tuæ veneranda genua adoramus, ut bilem supprimas. Ecce incestae veneficae, non dicam genitricis, momentario toxico péremptum pignus.» Hic omnes, ut dicta pondus haberent, tetigere oculos, et per genium illius sanctissimè juraverunt, temperato aconito (quis innoxios latines crederet ? ) juvenem concidisse. Ille truces palpebras et iratum caput commovens, cùm timorem victis incussisset, ne tristiora præteritis adjungeret, et eos sceleris auctores postularet, tanquàm adolescenti spiritum exclusissent, lævorsùm abiit.

Nec multis interpositis horis, lictorum ministrorumque publicorum videre est dénsam frequentiam, quæ retortis mulierem brachiis trahunt. Ad hœc pusionum plerique quos annorum tenellus impetus ad lasciviam ferre solet, acerrimè atque æstuosè perstrepere, prætextæ gremia saxis onerare, ut rigidâ illâ tempestate infandum crimen expiarent. Inter caetera notandum est, feminam non lugubriter ejulare, non tritâ et horridà pallâ obsitam, non turbæ venari misericordiam, aut culpâ se exonerare : sed modestâ gravitate per æstuantem populum rubore magis quàm lacrymis suffusam incedere ; ut facilè appareret ex hâc notâ nullis conscientiæ noxiæ furiis eam exagitari.

Mox patres ad carcerem conveniunt, ut, causae momentis rectè trutinatis, veritatem eruant. Jam cunctis residentibùs, instar victimæ in proscenium viduâ adducitur, et, ut altercationibus compendium faceret, priusquàm liquor clepsydris infunderetur, priusquàm prœco juberet, non dubitat fateri nefas, constantissimè roborare suspicionem, se maternas nati sanguine manus imbuisse; et, quod erat apprimè mirabile , obtestari sumerent sup-