Jump to content

Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/70

E Wikisource
Haec pagina emendata est

posse videretur vultu ad lætitiam composito, nullam ait rem unquàm tam gravem, tamque arduam fore, quam Regis amore non esset perfecturus. Sic domum reversus, reique difficultatem etiam atque etiam animo perpendens, tandem sagacissimo suggerente ingenio, aliquid naturæ valde consentaneum comminiscitur. Caveas duas è firmissimo ligno compingendas curât, et inter se propiùs admovet : earum alterâ Vervecem, alterâ lupum includit. Verveci intérim pabulum, uti jussus fuerat, abundanter præbet ; Lupo verô tam tenue , ut semper urgente famé dentibus frenderet et, unguibus clathra effringere conatus, verveci inhiaret qui, tam vicini hostis metu, licèt pabulum totum absumeret, non modo non pinguior, sed in dies etiam macilentior evasit, vix quicquam ut praeter ossa et pellem haberet. Hâc arte vir ingeniosus non modô integram Regis benevolentiam servavit, sed mirum in modum quoque adauxit.

E. Casparis Ens, Proscenii vitae humanae (Gusman d’Alfarache), lib. III, cap. 4. 1652.



L’Ennemi généreux.



Vezinio, Honorati Sabaudi, Villarii Marchionis, in Cadurcis legato, homini ex provinciali nobilitate forti, sed quem ferina propè natura plerisque invisum effecerat, cum Renerio, ejusdem nobilitatis adolescente pariter strenuo, sed cultioris ingenii, inimicitiae capitales, quæ neque amicorum, neque vicinorum interventu componi hactenùs potuerant, intercedebant. Igitur cùm Renerius in lanienâ parisiensi, nono die septembris, observante ubique ante oculos morte, ad extrema se componeret, ecce, effractis subitô foribùs, Vezinius, cui in Cadurcos proficiscendi sub id a Carolo ix rege negotium datum fuerat, stricto gladio cum duobus armatis supervenit. Cumquè eo magis ille, jam mori certus,