Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/71

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


prostrâto humi corpore, divinam opem imploraret, Vezinius horrendâ voce intonans supplicem surgere, et asturconem ad id in viâ paratum inscendere jubet. Ita Renerium, quô traheretur initio incertum, urbe postremo educit, ac fide acceptâ sequi imperat, amboque, numquàm intermisso itinere, in Aquitaniam tendunt. Et cum toto illo tempore Vezinius Renerium allôquio minimè dignatus esset, tantùmque ut illî in diversoriis ad victum necessaria parata essent, per suos curâsset, tandem in Cadurcos, atque adeo in Renerii arcem unà pervenerunt. Ibi Vezinius ad Renerium conversus : « Avidum jam pridem ultionis animum, inquit, scis quàm mihi facile fuerit explere, si occasione uti voluissem; sed nec pudor id meus sivit, et virtus tua semper digna mihi visa est, cum quâ, æquato periculo, experirer. Habe igitur vitam beneficio meo servatam ; tibique sic persuade, tam me ad contentiones nostras, more inter nobiles recepto, dirimendas , paraturti deinceps fore quàm me nunc ad ineluctabile tibi fatum avertendum haud segnem expertus es. » Ad quæ Renerius : « Neque animus, neque vires, aut voluntas adversus te, Vezinî, ampliùs constant. Omnia hæc, quæ contra te parata habebam, recenti beneficio tuo mihi eripuistî. Ipsas simultales tam generoso facinore exstinxisti, cujus exemplum nulla delebit ætas, et ipse memoriam æternam servabo. Quem imperiosè sequi jussum hùc incolumem duxisti, nunc, quôcunque voles, sponte secuturum ducito, tibique habeto persuasissimum, me vitam, quam tibi debeo, et virtutem, quam in me laudas, si qua est, arbitrio tuo expendere paratissimum semper fore. Calamitatis publicæ, quas tam multos involvit, hic fructus apud me erit, ut, quem inexpiabili antè odio prosecutus fueram, tam insigni gratiâ devinctus, omni deinceps veneratione et officio mihi colendum existimem. » Quibus dictis, Renerius