Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/80

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


ejus scripserunt, id unum videlicet in tantâ ducis modestiâ dignum reprehensione judicantes, quem omni laude posteritati commendandum susceperant. De Thou, liv. III.

Prise de Jérusalem par les Croisés.

Hierosolyma a crucesignatis capta

Prima luce nostri tertiùm muros oppugnare incipiunt. Clamor utrimque tollitur. Duces suos quisque regione destinata ducunt. Adsunt, hortantur rem gerant : cæteræ machinæ promoventur. Turris repente excitata, ac, ne igni corrumpi posset, a fronte coriis recentibus ac percrudis inducta agitur, urbem despiciens multiplici tabulato, undè tormentis tela ingeri possent. Certatur, oppugnatur, propugnatur. Agger jacitur, addensaturque, ut depressiora loca expleantur, munianturque, quà turris tutô agatur. In meridianum tempus dimicatio laborque trahitur. Aestûs diei, sitisque, ac jejunii et lassitudinis vulnerumque sensus aberat. Par utrimque pertinacia , par virtus, par animus; eadem spes, similis fiducia ; æquæ vires, nullum dùm fortunae discrimen ; Mars communis, nisi quod nostri, nisi expugnarent, pro victis erant discessuri; hostis victoria erat non capi.

Ferro et igné utrique certabant: Barbari, ut machinas et imprimis turrim sparso igné cremarent ; nostri, ut eâdem ratione storeas et cœtera frustrandis ictibusLati- norum objecta incenderent ; et aqua utrimque parafa ad exstinguendum incendium effundebatur. Fortè coortus ventus terga oppugnantium afflabat, in frontem oraque Barbarorum atrociter spirans , nostris animos addidit, ut feces certatim ac majori fiduciâ jacularentur intorque- rentque. Hæ, adjuvante vento etinferente, facilè adhæ— sêre , et quæ Barbari mûris prœtenderant, flammâ con- ceptâ absumebant : neque opem aquâ comportandâ fun- dendâque, aliâve ratione, hostes ferre poterant, quod