Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/79

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est

Ottobonus frater portam B. Thomæ sive Fasciolanam, Thomas Assaretus Verza, Janetini olim minister, Darsenam portam occuparet, ipse ad triremes potiundas, in quibus omnem imperii spem collocâsset, accurrit ; sed mobili ponte, quem in triremes trajecturus conscenderat, prolapso, armis onustus unà cum tribus militibus ponè sequentibus delapsus submergitur, re a nemine, ut tunc a tenebris, animadversâ. Cœteris portas occupantibus, famâ tanti strepitûs ad ædes Andreæ suburbanas perlatâ, Janetinus ab uxore excitatus, quod rixam tantùm inter navales artifices subortam crederet, ejus sedandæ causâ, nautico habitu, cum puero facem prœferente, rectà ad portam Fasciolanam contendit, ubi ab Ottoboni præsidiariis, cùm quis esset quærenti militi dixisset, admissus et confossus est. Ipse Andréas cùm videret jam Fasciolanam portam ab adversariis occupatam, equo impositus, ad Mozam oppidum, quod quindecim milliaribus ab urbe abest, properè se contulit. Flisci patefacta mors, ut civibus , qui jam manus dederant, animos addidit, ità conjuratis, qui in aliis parùm præsidii esse putabant, omnem spem rerum potiéndarum ademit, qui partim vi ejecti, partim sponte elapsi, rem infectam reliquerunt. Corpus Flisci vix tandem repertum, armis detractis, jussu Andreæ, rursùs in mare projicitur. Et ità dirum illud malum, quod longo labore conceptum ea nox in miserandum reipublicæ exilium pepererat, puncto temporis, præpotenti supremi Numinis dexterâ in undas effusum est. Tum Fliscana Genuæ domus perantiqua et magnificis sumptibus exstructa, funditùs eversa, deque cæleris conjuratis captivis ultimum supplicium sumptura, Octo annis post, Ottobonus, Vulturini a Joh. Jacobo Meleniano captus, in Andreæ manus devenit, qui miserum juvenem culeo, parricidae instar, insutum in profundum demersit: quod factum, ut indignum eâ virtute atque aetate viro, prudenter silentio præteriêre, qui vitam