Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/101

E Wikisource
Haec pagina emendata est
98
iuvenilia.

teriam, maxime quatenus est potentia: nam potentia dicit negationem, ideoque inclinat ad corruptionem. Ex quo intelligitur, cum omne compositum habeat subiectum, quod est potentia respectu actus, esse corruptibile: nam, ubi datur materia per se existens potentia, debet etiam dari materia non habens formam, ac proinde negatio formae quae est principium intrinsecum corruptionis. Verum advertendum hic est, materiam non inclinare simpliciter ad corruptionem ex eo quod est potentia; neque etiam, ex[1] eo quod est potentia ad aliquem actum, inclinare ad corruptionem illius. Materia enim, ut potentia, si inclinatur, inclinatur ad suscipiendum actum cuius est potentia, et ad esse quod dat talis actus; at vero ad non esse oppositum non inclinatur: quia, ut potentia, nunquam inclinatur ad deserendum suum actum; quia ratio potentiae est, ut sit subiectum actus[2], et ut per illum perficiatur. Et hinc sequitur, quod si materia aliqua sit potentia ad unum tantum actum, ita ut non habeat aliam inclinationem quam ad suscipiendum et habendum illum, ut nunquam inclinet ad corruptionem: nam, si inclinaretur, inclinaretur ad non actum et ad esse sine forma, et appeteret ipsum non esse; quod est absurdum. Nota, 3o, cum materia sit potentia et potentia sit ad actum, per se primo nunquam inclinari materiam ad non esse, sed ad esse quod per actum acquirit; secundario tamen aliquando inclinari ad non esse. Hoc autem contingere potest quando potentia est suapte natura ad plures actus specie distinctos: tunc enim, quia per se primo inclinatur ad illos actus, ideo, quando habet unum, inclinatur etiam ad alium; et quia illum non potest habere, nisi deserat eum quem habet, inclinatur secundario ad non esse huius. Et ideo, quando reperitur compositum ex forma aliqua et ex materia quae sit in potentia ad alias formas, sequitur, compositum illud intrinsece esse corruptibile, cum habeat partem essentialem inclinantem ad corruptionem. Nota, 4o, eandem quam tradidimus in materia de corruptione doctrinam, verissimam esse in ipso corrumpi rem actu. Res enim corrumpitur ratione qualitatum: nam, quando compositum habet materiam in potentia ad plures formas, ne potentia illa sit frustra, debent formae illae, cum non possint esse simul, posse mutuo se pellere; unde debent esse formae quae habeant qualitates contrarias, per quas generentur et corrumpantur, si quidem contrarietas non est in formis substantialis. Praeterea, materia est

  1. 8. neque est ex
  2. 13. aptus