Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/100

E Wikisource
Haec pagina emendata est
97
iuvenilia.

potentia ad talem formam, materia autem sublunarium talis, ut sit in potentia solum ad formam inferiorum. Dici etiam posset, has materias differre etiam in ordine ad formas: nam ipsaemet sunt tales potentiae, quia sunt ad tales actus et formas

Dico, 3o, quod, quamvis caelum sit compositum ex forma et materia diversae rationis, non ideo tamen est intrinsece corruptibile. Pro cuius conclusionis explicatione, nota, primo, substantiam omnino simplicem necessario ex sua natura esse incorruptibilem: quia quod per se existit, quatenus per se existit et substat, non potest corrumpi; nam, si corrumpitur, corrumpitur quatenus constat ex subiecto et ex eo quod est in subiecto: ex quo intelligitur, quod corrumpitur esse compositum. Verum an sit satis ad hoc, ut aliquid sit corruptibile, ut sit compositum, vel aliquid aliud requiratur, non satis constat. Et certe, si corruptibile significat illud cui non repugnat dissolvi, cum sit compositum ex duobus, quicquid est hoc modo compositum, est etiam corruptibile; quo modo dicimus, uni omnino simplici repugnare dissolutionem. Verum si per corruptibile intrinsece intelligamus, ut intelligendum est, id quod habet principium aliquid intrinsecum, sive activum sive passivum, inclinans ad corruptionem, unde etiam naturaliter fieri potest ut corrumpatur; quo modo mixta dicuntur habere in se principium activum corruptionis[1], quia constant ex contrariis se mutuo corrumpentibus, et elementa dicuntur habere principium passivum, quatenus habent materiam inclinantem ad corruptionem; tunc non satis erit, ut aliquid sit intrinsece corruptibile, ut sit compositum, nisi praeterea sit compositum ex aliqua parte substantiali quae inclinet ad corruptionem: nam corruptibile cum sit essentia vel sequatur essentiam rei, si quid ex se est corruptibile, debet habere principium inclinans ad corruptionem, quod sit pars essentialis illius. Advertendum est, 2o: cum constet, caelum esse corpus simplex ut sunt elementa, si ponatur compositum, ut debeat esse corruptibile, debet habere aliquam partem, vel formam vel materiam, sua natura inclinantem ad corruptionem. Forma non potest esse neque in caelo neque in corpore simplici, cum forma[2] inclinetur ex se ad informandum[3]: inde enim habet suum esse, quod appetitur ab unaquaque re; nam hoc ipso quod desinit informare, desinit etiam esse (loquor autem de forma materiali). Concludamus igitur, si quid in corpore simplici ad corruptionem inclinat, esse ma–

  1. 21. coruptionis
  2. 32. simplici forma
  3. 33. informandam