Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/104

E Wikisource
Haec pagina emendata est
101
iuvenilia.

versae rationis a materia alterius, ut sentiunt Albertus in De quatuor coaequaevis[1] quo. 2 art. 6, et Caietanus in p.a parte quo. 66 art. 2. Contrarium tamen sentiunt Capreolus in 2o dist. 12 quo. p.a art. 3, Soncinas in 10 Met. q. 10, et alii. Ratio horum est, quia, sicut ratio materiae in communi sita est in eo quod sit apta fieri actu per formam, ita diversa ratio materiae nascetur ex diverso modo quo actuatur a formis. Sicut ergo, materia omnis inferior, quia ita actuatur a quacunque forma ut maneat inexpleta potentia et privatio, et ideo omnis materia sub quacunque forma inferiori, est eiusdem rationis; ita etiam, cum materia caelestis ita actuetur a quacunque forma ut expleatur potentia tota et non remaneat privatio,sub quacunque forma sit, erit eiusdem rationis. Probatur tamen prior opinio nobis: quia, si esset unica tantum materia in corporibus caelestibus, et formae illorum different inter se specie, et illa materia esset in potentia ad plures formas; ac proinde, existens cum una forma, esset in potentia ad alteram et privata illa; ac proinde, in caelo esset principium intrinsecum corruptionis. Respondent Capreolus et alii, id non accidere, quia materia caelestis non aptum subiectum privationis et forma caeli ita informat ut tollat omnem potentiam. Sed contra: primo, haec responsio patitur omnes instantias quas fecimus contra Aegidium. Nam, si materia Solis, verbigratia, est eadem cum materia Lunae, cum materia ☾ sit in potentia ad talem formam ob suam naturam, eandem potentiam habebit materia Solis: sed materia Solis, suscipiens formam ☼, non mutatur ex sua natura: ergo adhuc retinet potentiam ad formam ☾ Praeterea, si materia ☼, existens eadem cum materia ☾, suscipiendo formam ☼ non est amplius in potentia ad formam ☾, idem dici posset de materia inferiori: nam, licet materia caeli sit eadem cum materia sublunari, tamen suscipit formam caelestem, a qua ita actuatur ut non sit amplius in potentia. Neque vero obstat quod dicit Capreolus, non esse eandem rationem, quia haec materia sublunaris potest admittere privationem, non autem caelestis. Nam contra: primo, quia ideo materia apta est suscipere privationem quia est potentia ad plures formas, ergo, si materia caeli est in potentia ad plures formas caelestes, poterit esse subiectum privationis. 2o: si haec non est ratio cur materia sit subiectum privationis, dicere poterit Aegidius, materiam eiusdem rationis cum infe–

  1. 2. coequevis