Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/105

E Wikisource
Haec pagina emendata est
102
iuvenilia.

riori non esse subiectum privationis ex sua natura, sed ex eo quod suscipiat formam cum contrario. Ad argumentum in contrarium respondeo: licet omnes formae caelestes eodem modo uniantur vel actuent materiam, idest sine dispositionibus se ipsis, non tamen sequitur esse unam materiam: quia, cum se ipsis uniantur, requirunt materias se ipsis determinatas ad illas formas, et quia materia et forma sunt relativa, 2o Phys. 26, et alterius formae est altera materia; quare, si plures sunt formae caelestes, et plures esse materias necesse est. Dicendum est, 2o, secundum Aristotelem orbes caelestes specie inter se distingui: hinc enim posuit Aristoteles diversas specie intelligentias propter diversa specie corpora caelestia. Ex his patet, primo, unum planetam distingui ab alio essentialiter, cum planetae identificentur cum suis orbibus; 2o, stellas omnes firmamenti specie inter se convenire. Obiicies contra primum: omnes planetae moventur motu circulari, qui est eiusdem speciei specialissimae: ergo non possunt inter se specie distingui. Nego consequentiam: nam, licet motus planetarum sint eiusdem rationis, tamen ipsi ex diverso modo specie distinguntur: non enim, quamvis diversi motus specie argunt semper diversas specie naturas, iidem specie arguunt semper eandem naturam; ut patet in motu progressivo, qui convenit multis animalibus, quae tamen specie inter se distinguntur. Obiicies, 2o: astra habent eandem figuram et lumen: ergo non distinguntur specie. Nego consequentiam: quia talia accidentia secuntur ad illa, ratione gradus generici, non specifici. Obiicies, contra secundum, stellas fixas habere aliquas operationes et influentias, quibus caret orbis cui sunt affixae, ac proinde diversam specie naturam, quae cognoscitur ex operationibus. Huic argumento patebit ex quo est de influentia caeli: interim dico, non omnem diversitatem operationum indicare diversam naturam. Obiicies, 2o: si astra firmamenti specie non differunt ab illo, ergo different numero. At contra: quia multiplicatio numeralis est ad conservationem et ad perpetuitatem speciei, astra autem sunt incorruptibilia et non composita ex elementis, ut patet ex superioribus, ergo [etc.]. Respondetur, multiplicationem numeralem non esse tantum propter perpetuitatem, sed etiam propter decorem universi. Obiicies[1], 3o: stellae firmamenti illuminant; aliae autem partes, minime: ergo [etc.]. Respondeo, stellas illuminare, non ex eo quod habeant diversam substan–

  1. 34. obiicis