tiam ab aliis partibus sui orbis, sed ex eo quod habeant maiorem densitatem; quae est conditio sine qua non, corpus perspicuum, quale est caelum, non posset habere lumen nobis visibile. Quod autem haec responsio sit valida[1], patet ex eo quod minor et maior densitas in elementis non mutat speciem: unde, verbigratia, aqua glacie concreta, etiam si sit densior, imo lucidior et nobis magis visibilis, non differt tamen ab alia specie. Pari ergo ratione, cum stellae firmamenti se habeant in suo orbe velut nodi in tabula et tanquam partes densiores, illique sint continuae, non est quod specie distinguantur.
Quaestio sexta.
Explicatis his quae spectant ad materiam caeli, reliquum est ut disputemus de his quae pertinet ad formam illius.
Prima opinio fuit veterum quorumdam philosophorum, qui posuerunt in caelo animam vegetativam, propterea quod volebant illud nutriri: nutritio autem non fit sine anima vegetativa. Ita sentiunt Heraclitus[2] et Stoici, ex Plutarcho, qui dicunt caelum nutriri ex exhalationibus[3]. Plato etiam, ibidem referente Plutarco, fuit in eadem sententia, et Philolaus pythagoricus[4] c. p.o, et Hesiodus[4], qui ideo putavit caelum ali nectare et ambrosia.
Secunda opinio fuit aliorum, qui posuerunt in caelo animam sensitivam cum sensu externo: ut Simplicius[5] in 2o Caeli, qui dicit hanc animam carere quidem gustu et odoratu; habere tamen tactum, cum corpora caelestia se mutuo tangant; auditum et visum, cum et audiant sonum quem edunt, et omnia quae fiunt intueantur. Probatur haec opinio: quia perfectius est corpori sentire videre et audire, quam carere his: 2o, quia corpora etiam viliora et animata habent hos sensus.
Tertia opinio fuit aliorum, qui posuerunt in caelo animam cum sensu interno, idest imaginationem[6]: quae opinio attribuitur Avicennae, qui 9 met. c. 2o et 3o existimavit, in caelo praeter intelligentiam motricem esse aliam quamdam animam, quae comparetur caelo ut anima nostra corpori. Esse autem necessarium hanc animam docet:
- ↑ 4. si valida —
- ↑ 16-17. Eraclitus —
- ↑ 17-18. exalationibus —
- ↑ 4.0 4.1 19. Phyloaus pithag: — 19. Esiodus —
- ↑ 22. Symplicius —
- ↑ 29. immaginationem —