Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/122

E Wikisource
Haec pagina emendata est
119
iuvenilia.

fieri continue, idest rem perpetuo alterari; quia tandem res mutatur, per alterationem, in contrarium, et ibi quiescit. his autem non repugnat, eo tempore quo fit, fieri continue secundum intensionem qualitatis.



Quaestio ultima.

De partibus sive gradibus qualitas.

 Advertendum est, primo, in qualitate posse considerari gradus essentiales, secundum quos qualitas constituitur talis in sua specie: et secundum hos gradus, certum est qualitatem consistere in indivisibili; ita ut, variato quocunque illorum, varietur et ipsa: 2o, gradus illos per quos constituitur in esse vel calidi vel frigidi etc., et potest esse perfectior vel imperfectior; qua ratione habet quamdam latitudinem qualitas, in qua sunt plures gradus qui non variant essentiam. Et quod dentur hi gradus in qualitate, patet ex sensu, quia arbiter est qualitatum, et ex actione, quae modo est maior modo minor. Quod autem intensio fiat per novos gradus sive partes formae, patet ex Aristotele 4o Phys. 84, ubi dicit, Sicut ex calido fit frigidum, sic ex minus calido fit magis calidum: sed illud prius fit per novam eductionem qualitatis: ergo et hoc posterius. Ut autem hoc intelligatur, adverte Aristotelem velle explicare quo modo, cum materia sit in potentia ad contraria, ut, verbigratia, ad calidum et ad frigidum, possit fieri aliquid de novo, non addito aliquo extrinseco, sed solum ex eo quod eadem materia quae erat in potentia fiat actu: nam hoc modo dicit fieri ex calido frigidum et ex minus calido magis, non addito aliquo extrinseco calido vel calefacta[1] aliqua parte quae antea non esset calefacta, dum erat minus calida, sed quia id quod era in potentia fit actu; ex quo loco Aristotelis colligitur, intentionem potius fieri per novam eductionem qualitatis. Confirmatur idem ex Aristotele 5o Phys. 19, ubi vult Aristoteles, intensionem esse veram alterationem et motum ex contrario in contrarium: ergo est vera productio.
 Advertendum est, 2o, hanc latitudinem qualitatis esse quodammodo similem illi quae est in quantitate: nam, sicuti in quantitate

  1. 25. ve calefacta
I.
14