Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/123

E Wikisource
Haec pagina emendata est
120
iuvenilia.

est latitudo per veras partes extra partes, ita etiam in qualitate est latitudo intensionis per plures gradus distinctos. Differunt tamen, quia in quantitate est latitudo per multitudinem partium, quarum una est extra aliam, unde proprie dicitur extensio: at vero in qualitate est latitudo quaedam, quatenus in eadem parte sunt plures gradus, unde dicitur etiam intensio. Hinc fit ut latitudo quantitatis non solum percipiatur quando successive acquiritur, sed etiam quando consistit in esse ipsa quantitas; quo fit ut notissima sit latitudo: at vero latitudo qualitatis solum percipitur in fieri, quia prius fit una pars deinde alia, non autem in facto esse, quia, qualitate quiescente, non potest sensus distinguere plures gradus; et ex hoc intelligitur talem talem latitudinem esse ignotam.
 Advertendum est, 3o, cum qualitas semper sit in subiecto quanto, praeter proprios gradus participare etiam latitudinem quantitatis, et dividi posse in partes quantas. Quod si comparentur invicem gradus sive partes qualitatis cum partibus quantitatis, vel in qualibet parte quantitatis erunt aequales gradus qualitatis, et tunc dicetur qualitas uniformis; vel erunt inequales gradus, et tum dicetur difformis. Quod si excessus illarum partium erunt aequales, ita ut, si in prima parte sint duo gradus, in secunda sint 4, in tertia 6, et sic deinceps, ut excessus sit semper per duo, qualitas dicetur uniformiter difformis; si vero excessus erunt inaequales, dicetur difformiter difformis. Rursus, si excessus inaequales erunt ita, it in prima parte, verbigratia, sint 4 gradus, in secunda 6, in tertia 9, et sic deinceps, tunc dicetur qualitas uniformiter difformiter difformis; si vero excessus non erunt proportionales, dicetur difformiter difformis. Cum possit igitur esse duplex latitudo per qualitates, propria et extrinseca, per quantitatem duobus etiam potest esse successio et continuitas: et, si quidem adsit contrarium, posita latitudine propria, semper erit alteratio continua; non tamen semper necesse est, esse continuam ratione quantitatis. Adverte tamen, hic Aristotelem magis considerasse hanc propriam latitudinem, tanquam notiorem, et propter alias causas supra allatas.
 Adverte, 4o, intensionem in qualitate, cum, ut diximus, sit continua, fieri per unicam educationem continuatam, cui respondet unica qualitas actu. Verum nos distinguimus hanc educationem et qualitatem educatam in plures gradus. Significat autem gradus partem ali–