non est producitur, neque fit nisi in eo quod erat prius. Et ex his omnibus concluditur ut etiam qualitas dicatur fieri intensior; quatenus, verbigratia, in tota illa intensione semper manet eadem essentia, quae augetur in entitate per partes, quae, copulatae[1], efficiunt unum numero per se.
Quaeri posset hic, an intensio ita fiat ut producatur primo unus gradus in instanti, deinde reliqui seccessive; an vero neque etiam primus gradus inducatur ni successive: et similiter, an in alteratione detur prima pars subiecti tota simul alterata, deinde reliquum ipsius alteretur continue. Verum, quia haec pendent partim ex his quae dicta sunt a nobis 6o Phys., partim ex illa quaestione an in naturalibus et elementis detur minimum, quae quaestio infra est tractanda, ideo etc.
De elementis in universum scripserunt: Aristoteles duobus postremis libris De caelo, in 2o De generatione, in lib. Meteororum, quibus in locis omnes interpretes[2]: ex medicis agit Hippocrates[3] in lib. De natura humana, ex quo desumpsit Galenus ea quae de elementis scripsit: de iisdem[4] etiam idem Galenus plura libro 8o De placitis Hippocratis[3] et Platonis, Avicenna, in p.a p.i doct. 2a, quo loco omnes medici, Conciliator differentia 11 et sequentibus, Contarenus et Achillinus[5] in suis libris De elementis, D. Gregorius Nyssenus[6] lib. 3o suae Philosophiae, et Algazel: Carpentarius etiam, lib. 2o Descriptionis naturae, et Valeriola: multa etiam de iisdem Cordanus lib. 2o De subtilitate.
Primo autem supponendum est quid nominis elementi. Quare nota, primo, hoc nomen, ut videre est apud Aristotelem 5 Met. 4, esse aequivocum[7]: quo factum est ut authores de huius nominis significatione[8], et cui potissimum sit accomodanda, inter se certent. Verum inaniter: nam, quia nomina, authore Aristotele in p.o Perihermenias[9] cap. 2o, sint significativa[10] ad placitum et non ex natura rei, inde factum est ut, pro libera cuiusque acceptione huius nominis, elementum va–