quam qualitatis, quae potest per se esse; non potest tamen minor per se reperiri: partes vero minores, in quas gradus dividi possunt, dicuntur partes graduales, per quas continua quadam eductione intenditur forma. In tali autem intensione considerantur duo: ipsa intensio et eductio; quae, etsi realiter idem sunt, ratione tamen et formaliter distinguntur. Eductio enim significat propriam productionem, et illius termini sunt privatio et forma: at vero intensio formaliter significat argumentum qualitatis, et terminos habet partem praeexistentem et partem productam. Et hinc intelligitur, educationem esse priorem, natura, intensione; cum prius sit, natura, rem educi quam intendi.
Adverte, 5o, colligi ex superioribus, intensionem non fieri per solam additionem; unde si calor, verbigratia, praeexistens extra materiam adderetur calori existenti in materia, illa non esset intensio: et hoc est sibi voluit Aristoteles in 4o Phys. 84, dum dixit ex minus calido fieri magis calidum, aliquo facto in materia calido quod antea non esset calidum: sed requiritur ad intensionem, ut in ea parte in qua praeexistit calor, ut ex eius potentia educatur alius, unde sequatur totum calorem fieri intensiorem et, consequenter, magis occupare subiectum. Et hoc modo intelligi potest D. Thomas, ubi supra, quando vult non fieri intensionem ex eo quod uniantur duae partes qualitatis tanquam duae partes praeexistentes, sed ex eo quod subiectum intendatur per eductionem alicuius formae in qua[1] est qualitas: unde dicitur qualitas educi, et inde etiam magis radicari.
Adverte, ultimo, cum intensio fiat per additionem novi gradus, proprie non esse intensionem gradus praeexistentis; quia ille manet idem, sed solum additur alius: fit autem intensius subiectum, quia ex utroque gradu acquirit maiorem qualitatem: quo fit ut proprie subiectum dicatur intendi et denominetur intensius per qualitatem, ut, verbigratia, dicitur fieri calidius etc. Nihilominus tamen etiam ipsa qualitas dicitur intendi. Primo, quia gradus partes qualitatis sunt eiusdem essentiae. 2o, quia nec etiam vere differunt numero: nam antequam producatur, non est alius; quando vero producitur, est in eodem subiecto faciens unam qualitatem: quod si antea praeextitisset, iam differret numero. Quodammodo tamen differunt, quatenus unus iam est productus, alter vero minime. 3o, quia uniuntur; et uniuntur non alia ratione quam ex eo quod, cum sint eiusdem naturae, gradus sequens
- ↑ 22. in quo —