Jump to content

Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/129

E Wikisource
Haec pagina emendata est
126
iuvenilia.

PRIMA PARS.

De quidditate et substantia elementorum.

 Cuiusque rei substantia commode per suas causas explicatur, praecipue vero per intrinsecas, idest materiam et formam: idcirco eas in praesenti declarabimus. Ante omnia vero praemittenda est definitio elementi. Quare sit

Prima quaestio.

De definitionibus elementi.

 Nota, primo, res naturales posse dupliciter definiri: primo, metaphysice, per genus et differentiam; 2o, physice[1], per suas causas: tunc enim aliquid physice[1] cognoscimus, cum eius causas scimus, p.o Phys. t. p.o et 8o Met. ult.o. 3o, possunt definiri vel secundum se, vel respective. Totidem igitur modis definiri potest elementum. Primo enim modo sic definitur: Elementum est corpus corruptibile, simplex. Dicitur corruptibile, ad distinctionem[2] caelorum; dicitur simplex, ad differentiam mixtorum. Secundo modo sic describitur: Est corpus compositum ex materia prima et forma simplici, productum a Deo ad perfectionem universi. Tertio tandem modo varie definitur ab authoribus. Prima est Aristotelis, 5o Met. t. 4: Est id ex quo aliquid componitur, primo, inexistenti, indivisibili specie in aliam speciem. Secunda definitio est eiusdem, 7o Met. ult.o: Elementum est in quod existens dividitur ut materia. Tertia est 3o Met. 10, ex Empedocle: Elementa sunt ex quibus inexistentibus entia fiunt. Quarta est 3o Caeli 31: Elementum est illud corporum in quod alia corpora dividuntur, quod inest potentia aut actu[3]. Quinta est Galeni, p.o De elementis cap. p.o et 8 De placitis cap. 2o: Est minima eius rei particula, cuius est elementum. Cum quo fere convenit illa Gregorii Nysseni[4], lib. 3o cap. 2o: Est minima quaedam pars concretionis corporum. Sexta definitio est Avicennae, in 6o suae Met. cap. 4o: Est id ex quo et alio a se componitur res, et est in ea per essentiam, et non dividitur per formam. Et in p.a p.i doct.a 2a in principio, ait elementa esse corpora, vel partes primas corporis, quae in corpora diversarum formarum

  1. 1.0 1.1 physiacae
  2. dixtinctionem
  3. inest p.o aut actu
  4. Misseni